Ad argumentum ire
-
401
Primum peccatum hominis
Post primum peccatum, vera « invasio » peccati mundum replet: fratricidium a Cain commissum in Abelem; 304 universalis corruptio consequenter ad peccatum; 305 etiam in historia Israel peccatum saepe manifestatur praesertim tamquam …
→
-
402
Consequentiae peccati Adami pro humanitate
Omnes homines peccato Adami implicantur. Sanctus Paulus hoc affirmat: « Per inoboeditionem unius hominis peccatores constituti sunt multi » ( Rom 5,19), id est omnes homines: « Sicut per unum hominem peccatum …
→
-
403
Consequentiae peccati Adami pro humanitate
Ecclesia, sanctum Paulum sequens, semper docuit immensam miseriam, quae homines opprimit, et eorum inclinationem ad malum et ad mortem comprehensibiles non esse sine earum vinculo cum peccato Adami et cum facto quod …
→
-
404
Consequentiae peccati Adami pro humanitate
Quomodo peccatum Adami est peccatum omnium eius descendentium effectum? Totum genus humanum est in Adamo « sicut unum corpus unius hominis ». 310 Propter hanc « generis humani unitatem » omnes homines …
→
-
405
Consequentiae peccati Adami pro humanitate
Peccatum originale, licet unicuique proprium, 312 in nullo descendente Adami indolem habet culpae personalis. Originalium sanctitatis et iustitiae est privatio, sed natura humana totaliter corrupta non est: ea in propriis viribus naturalibus …
→
-
406
Consequentiae peccati Adami pro humanitate
Doctrina Ecclesiae de peccati originalis transmissione praesertim saeculo V, praecipue sub impulsu considerationis sancti Augustini contra pelagianismum, est determinata, et saeculo XVI in oppositione ad protestantium Reformationem. Pelagius tenebat hominem naturali vi …
→
-
407
Ardua lucta...
Doctrina de peccato originali — conexa cum illa de Redemptione per Christum — intuitum praebet lucidae discretionis circa statum hominis eiusque operationem in mundo. Per protoparentum peccatum Diabolus dominatum quemdam acquisivit super …
→
-
408
Ardua lucta...
Consequentiae peccati originalis et omnium personalium peccatorum hominum conferunt mundo, in eius complexu, peccatricem condicionem, quae sancti Ioannis potest expressione denotari: « peccatum mundi » ( Io 1,29). Per hanc expressionem etiam …
→
-
409
Ardua lucta...
Hic tragicus status mundi, qui « totus in Maligno positus est » ( 1 Io 5,19), 318 vitam hominis reddit luctam: « Universam enim hominum historiam ardua colluctatio contra potestates tenebrarum pervadit, …
→
-
410
IV. « Non dereliquisti eum in mortis imperio »
Homo post suum lapsum non est a Deo derelictus. E contra, Deus eum vocat 320 et ei, modo arcano, victoriam supra malum annuntiat et elevationem de lapsu. 321 Hic locus Genesis est …
→
-
411
IV. « Non dereliquisti eum in mortis imperio »
Traditio christiana hoc loco nuntium videt « novi Adami », 322 qui propter suam oboedientiam « usque ad mortem [...] crucis » ( Phil 2,8), superabundanter inoboedientiam reparat Adami. 323 Ceterum, plures …
→
-
412
IV. « Non dereliquisti eum in mortis imperio »
Sed cur Deus primum hominem peccare non impedivit ? Sanctus Leo Magnus respondet: sumus « ampliora adepti per ineffabilem Christi gratiam quam per Diaboli amiseramus invidiam ». 326 Et sanctus Thomas Aquinas: …
→
-
413
Compendium
« Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum [...]. Invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum » ( Sap 1,13; 2,24).
→
-
414
Compendium
Satan seu Diabolus ceteraque demonia angeli sunt lapsi quia libere renuerunt Deo Eiusque servire consilio. Eorum contra Deum optio definitiva est. Hominem eorum rebellioni contra Deum sociare conantur .
→
-
415
Compendium
« In iustitia a Deo constitutus, homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est, seipsum contra Deum erigens et finem suum extra Deum attingere cupiens ». 328
→
-
416
Compendium
Adam, quatenus primus homo, per peccatum suum, sanctitatem et iustitiam amisit originales quas a Deo receperat, non solum sibi, sed omnibus hominibus .
→
-
417
Compendium
Adam et Eva posteritati suae naturam humanam per suum primum peccatum transmiserunt vulneratam, et ideo sanctitate et iustitia privatam originalibus. Haec privatio « peccatum originale » appellatur .
→
-
418
Compendium
Consequenter ad peccatum originale, natura humana est in suis viribus debilitata, ignorantiae, dolori et mortis dominatui submissa, atque ad peccatum inclinata (haec inclinatio appellatur « concupiscentia ») .
→
-
419
Compendium
« Tenemus igitur, Concilium Tridentinum secuti, peccatum originale, una cum natura humana, transfundi "propagatione, non imitatione", idque "inesse unicuique proprium" ». 329
→
-
420
Compendium
Victoria de peccato a Christo reportata nobis bona donavit meliora illis quae peccatum nobis abstulerat : « Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia » ( Rom 5,20).
→