IV. « Non dereliquisti eum in mortis imperio »
Numerus 412 Catechismi
Sed cur Deus primum hominem peccare non impedivit? Sanctus Leo Magnus respondet: sumus « ampliora adepti per ineffabilem Christi gratiam quam per Diaboli amiseramus invidiam ». 326 Et sanctus Thomas Aquinas: « Nihil autem prohibet ad aliquid maius humanam naturam productam esse post peccatum: Deus enim permittit mala fieri ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur Rom 5,20: "Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia". Unde et in benedictione Cerei Paschalis dicitur: "O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!" ». 327