Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 381 Compendium Homo praedestinatus est ut imaginem reproducat Filii Dei, hominis facti — « qui est imago Dei invisibilis » ( Col 1,15) — ut Christus primogenitus multitudinis fratrum sit et sororum . 271
  2. 382 Compendium Homo est « corpore et anima unus ». 272 Fidei doctrina affirmat animam spiritualem et immortalem immediate a Deo esse creatam .
  3. 383 Compendium « Deus non creavit hominem solum: nam inde a primordiis "masculum et feminam creavit eos" ( Gn 1,27), quorum consociatio primam formam efficit communionis personarum ». 273
  4. 384 Compendium Revelatio statum sanctitatis et iustitiae originalium viri et mulieris ante peccatum nobis cognoscendum praebet: ex eorum amicitia cum Deo exsistentiae eorum in paradiso promanabat felicitas .
  5. 385 Paragraphus 7 LAPSUS Deus infinite est bonus et omnia Eius opera bona sunt. Attamen nemo doloris, malorum in natura — quae tamquam limitibus creaturarum propriis apparent conexa — aufugit experientiam et praecipue quaestionem mali moralis. …
  6. 386 Peccati realitas Peccatum in historia hominis est praesens: vanum esset conari id ignorare vel huic obscurae realitati alia praebere nomina. Ut quis intelligere enitatur quid peccatum sit, oportet vinculum profundum hominis cum Deo imprimis …
  7. 387 Peccati realitas Realitas peccati et peculiarius peccati originum solummodo sub Revelationis divinae illustratur luce. Sine cognitione quam illa nobis de Deo praebet, peccatum clare nequit agnosci, et tentatio habetur illud tantum explicandi tamquam defectum …
  8. 388 Peccatum originale – essentialis veritas fidei Cum Revelationis progressu realitas etiam peccati illustrata est. Licet populus Dei Veteris Testamenti ad dolorem condicionis humanae sub luce historiae lapsus in Genesi narratae accesserit, huius historiae ultimam non poterat assequi significationem …
  9. 389 Peccatum originale – essentialis veritas fidei Peccati originalis doctrina est, ut ita dicatur, « aversa pars » huius Boni Nuntii: Iesum omnium hominum esse Salvatorem, omnes egere salute atque salutem omnibus Christi offerri beneficio. Ecclesia quae sensum habet …
  10. 390 Ad narrationem lapsus legendam Lapsus narratio ( Gn 3) sermone utitur imaginibus confecto, sed eventum affirmat primordialem, factum quod initio historiae hominis locum habuit. 280 Revelatio nobis praebet fidei certitudinem de eo quod tota humana historia …
  11. 391 II. Angelorum lapsus Electioni inoboedienti nostrorum protoparentum vox subest seductrix, Deo opposita, 282 quae propter invidiam eos in mortem cadere facit. 283 Scriptura et Ecclesiae Traditio in hoc ente angelum perspiciunt lapsum, Satanam vel Diabolum …
  12. 392 II. Angelorum lapsus Scriptura loquitur de horum angelorum peccato . 286 Hic « lapsus » in libera electione horum creatorum consistit spirituum, qui radicaliter et irrevocabiliter Deum Eiusque reiecerunt Regnum. Huius rebellionis reverberationem in verbis …
  13. 393 II. Angelorum lapsus Irrevocabilis indoles optionis angelorum, et non infinitae misericordiae divinae defectus, facit ut eorum peccatum remitti non possit. « Post lapsum enim nulla ipsis paenitentia est, uti nec hominibus post mortem ». 287
  14. 394 II. Angelorum lapsus Scriptura nefastum testatur influxum illius qui a Iesu « homicida [...] ab initio » ( Io 8,44) appellatur quique etiam Iesum a missione a Patre accepta conatus est deviare. 288 « Propter …
  15. 395 II. Angelorum lapsus Potentia tamen Satanae infinita non est. Ille non est nisi creatura, potens propterea quod purus est spiritus, sed semper creatura: aedificationem Regni Dei impedire non potest. Quamquam Satanas ex odio contra Deum …
  16. 396 Libertatis probatio Deus hominem ad Suam creavit imaginem et in amicitia constituit Sua. Homo, creatura spiritualis, in hac amicitia vivere non potest nisi per modum liberae submissionis ad Deum. Hoc exprimit prohibitio homini facta …
  17. 397 Primum peccatum hominis Homo, a Diabolo tentatus, fiduciam erga suum Creatorem in corde mori sivit suo 289 et sua libertate abutens, Dei mandato inoboedivit . In hoc hominis primum constitit peccatum. 290 Omne exinde peccatum …
  18. 398 Primum peccatum hominis In hoc peccato, homo se ipsum praefert Deo, et eo ipso Deum contemnit: electionem sui ipsius contra Deum fecit, contra exigentias sui status creaturae et exinde contra suum proprium bonum. Homo, constitutus …
  19. 399 Primum peccatum hominis Scriptura tragicas huius primae inoboedientiae ostendit consequentias. Adam et Eva sanctitatis originalis gratiam amittunt illico. 293 Metum habent Dei, 294 cuius falsam conceperunt imaginem, illam Dei Suarum avidi praerogativarum. 295
  20. 400 Primum peccatum hominis Harmonia in qua erant, propter originalem iustitiam stabilita, destructa est; dominatus facultatum animae spiritualium in corpus ruptus est; 296 viri et mulieris unio est submissa tensionibus; 297 eorum relationes a cupidine et …