Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 361 I. « Ad imaginem Dei » Haec lex « mutuae [...] hominum necessitudinis caritatisque », 241 quin divitem varietatem personarum, culturarum et populorum excludat, nobis tutatur omnes homines vere esse fratres.
  2. 362 II. « Corpore et anima unus » Persona humana, ad imaginem Dei creata, simul est ens corporale et spirituale. Narratio biblica hanc realitatem sermone exprimit symbolico, cum asserit: « Formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in …
  3. 363 II. « Corpore et anima unus » In sacra Scriptura verbum anima saepe vitam denotat humanam 242 vel totam humanam personam . 243 Sed denotat etiam id quod in homine est summe intimum 244 et maximi valoris in illo, …
  4. 364 II. « Corpore et anima unus » Corpus hominis dignitatem « imaginis Dei » participat; illud est corpus humanum praecise quia anima spirituali animatur, atque tota persona humana destinatur completa ut in corpore Christi templum Spiritus fiat. 246 « …
  5. 365 II. « Corpore et anima unus » Unitas animae et corporis ita est profunda ut anima « forma » corporis considerari debeat; 248 id est propter animam spiritualem corpus, materia constitutum, est corpus humanum et vivens; spiritus et materia …
  6. 366 II. « Corpore et anima unus » Ecclesia docet unamquamque animam spiritualem a Deo esse immediate creatam 249 — illa non est a parentibus « producta » —; ea nos etiam docet illam esse immortalem; 250 illa non perit …
  7. 367 II. « Corpore et anima unus » Quandoque invenitur animam a spiritu distingui. Sic sanctus Paulus orat ut nostra « omnia, et integer spiritus [...] et anima et corpus » serventur « sine querela in Adventu Domini » ( …
  8. 368 II. « Corpore et anima unus » Ecclesiae traditio spiritualis etiam in corde insistit, sensu biblico « intimae profunditatis » (« in visceribus »: Ier 31,33), ubi persona se decidit aut non decidit pro Deo. 254
  9. 369 Aequalitas et diversitas a Deo volitae Vir et mulier creati sunt, id est sunt a Deo voliti : ex alia parte, in aequalitate perfecta quatenus personae humanae, ex alia vero in eorum esse specificum viri et mulieris. « …
  10. 370 Aequalitas et diversitas a Deo volitae Deus nequaquam est ad imaginem hominis. Neque vir est neque mulier. Deus est spiritus purus in quo pro sexuum differentia locus non est. Sed viri et mulieris « perfectiones » aliquid infinitae …
  11. 371 « Alius pro alio » – « unitas duorum » Vir et mulier, simul creati, voliti sunt a Deo ut alius sit pro alio. Verbum Dei id suggerit intelligendum diversis textus sacri lineamentis. « Non est bonum esse hominem solum; faciam ei …
  12. 372 « Alius pro alio » – « unitas duorum » Vir et mulier facti sunt « alius pro alio »: non quasi Deus eos nonnisi « dimidiatos » effecerit et « incompletos »; Ille eos pro personarum creavit communione, in qua unusquisque …
  13. 373 « Alius pro alio » – « unitas duorum » In Dei consilio, vir et mulier vocationem habent subiiciendi terram 261 tamquam « administratores » Dei. Haec dominatus elatio arbitraria et destructiva esse non debet. Ad imaginem Creatoris qui diligit « omnia, …
  14. 374 IV. Homo in paradiso Primus homo non solum est creatus bonus, sed in amicitia cum Creatore suo et in harmonia cum semetipso et cum creatione illum circumstante constitutus est, quae solum a gloria novae creationis in …
  15. 375 IV. Homo in paradiso Ecclesia symbolismum sermonis biblici authentice sub Novi Testamenti et Traditionis luce interpretans, docet primos nostros parentes, Adamum et Evam, in statu sanctitatis et iustitiae originalis constitutos esse. 262 Haec sanctitatis originalis gratia …
  16. 376 IV. Homo in paradiso Huius gratiae splendore omnes dimensiones vitae hominis confortabantur. Dum homo in intimitate permaneret divina, nec mori 264 nec pati debebat. 265 Interior harmonia personae humanae, harmonia inter virum et mulierem, 266 harmonia …
  17. 377 IV. Homo in paradiso Mundi « dominatus » quem Deus homini ab initio concesserat, imprimis apud ipsum hominem in rem ducebatur tamquam sui dominatus . Homo intactus erat et ordinatus in toto esse suo, quippe qui …
  18. 378 IV. Homo in paradiso Signum familiaritatis hominis cum Deo est Deum eum in viridarium collocasse. 268 Ibi vivit ut illud « operaretur et custodiret » ( Gn 2,15): labor poena non est, 269 sed cooperatio viri …
  19. 379 IV. Homo in paradiso Tota haec iustitiae originalis harmonia, pro homine a consilio Dei praevisa, per peccatum nostrorum amittetur protoparentum.
  20. 380 Compendium Deus , « hominem ad Tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, Tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret ». 270