« Alius pro alio » – « unitas duorum »
Numerus 373 Catechismi
In Dei consilio, vir et mulier vocationem habent subiiciendi terram 261 tamquam « administratores » Dei. Haec dominatus elatio arbitraria et destructiva esse non debet. Ad imaginem Creatoris qui diligit « omnia, quae sunt » (Sap 11,24), vir et mulier vocantur ad divinam participandam providentiam erga alias creaturas. Exinde eorum responsabilitas pro mundo quem Deus illis concredidit.