Ad argumentum ire
-
201
I. « Credo in unum Deum »
Israel, electo Suo, Deus, tamquam Unum, Se revelavit: « Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex …
→
-
202
I. « Credo in unum Deum »
Ipse Iesus Deum « unum Dominum » esse confirmat Eumque ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et ex tota virtute amandum esse. 20 Simul autem indicat, Se …
→
-
203
II. Deus Nomen Suum revelat
Deus populo Suo Israel Se revelavit, illi Nomen Suum praebens cognoscendum. Nomen essentiam, identitatem personae et sensum exprimit vitae eius. Deus nomen habet. Ille vis anonyma non est. Nomen tradere suum est …
→
-
204
II. Deus Nomen Suum revelat
Deus populo Suo, modo progressivo et sub diversis nominibus, Se revelavit, sed revelatio Nominis divini facta Moysi in theophania rubi ardentis, in limine Exodi et Foederis Sinaitici, tamquam revelatio pro Vetere et …
→
-
205
Deus vivens
Deus Moysen vocat de medio rubi, qui ardet quin consummatur. Deus dicit Moysi: « Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob » ( Ex 3,6). Deus est …
→
-
206
« Ego sum qui sum »
Deus, Nomen Suum YHWH revelans arcanum, scilicet, « Ego sum Ille qui est » vel « Ego sum Ille qui sum » vel etiam « Ego sum qui Ego sum », dicit …
→
-
207
« Ego sum qui sum »
Deus, Nomen revelans Suum, simul Suam revelat fidelitatem, quae ab aeterno et in aeternum est, quae pro praeterito valet (« Ego sum Deus patris tui », Ex 3,6) sicut pro futuro (« …
→
-
208
« Ego sum qui sum »
Coram attrahenti et arcana Dei praesentia, homo parvitatem detegit suam. Coram rubo ardenti, Moyses calceamenta solvit vultumque velat in conspectu divinae sanctitatis. 24 Coram gloria ter sancti Dei, Isaias exclamat: « Vae …
→
-
209
« Ego sum qui sum »
Populus Israel Nomen Dei propter reverentiam erga Eius sanctitatem non pronuntiat. In sacrae Scripturae lectione, Nomen revelatum titulo divino « Dominus » ( Adonai , graece 5bD4@H) substituitur. Hoc titulo divinitas acclamabitur …
→
-
210
« Deus teneritudinis et clementiae »
Post peccatum Israel, qui se a Deo avertit ad vitulum aureum adorandum, 25 Deus intercessionem exaudit Moysis et acceptat in medio populi ambulare infidelis, amorem Suum ita manifestans. 26 Deus Moysi qui …
→
-
211
« Deus teneritudinis et clementiae »
Nomen divinum « Ego sum » vel « Ille est » Dei exprimit fidelitatem qui, infidelitate peccati hominum et punitione quam illud meretur non obstantibus, « custodit misericordiam in milia » ( …
→
-
212
Solus Deus EST
Saeculorum decursu, fides Israel divitias in revelatione Nominis divini contentas explanare altiusque in eas penetrare potuit. Deus est unus, extra Illum non sunt dei. 28 Ille mundum et historiam transcendit. Ille caelum …
→
-
213
Solus Deus EST
Revelatio igitur Nominis ineffabilis « Ego sum qui sum » hanc continet veritatem: solus Deus EST. Hoc sensu iam translatio Septuaginta interpretum et post illam Traditio Ecclesiae Nomen intellexerunt divinum: Deus est …
→
-
214
III. Deus, « Ille qui est », est veritas et amor
Deus, « Ille qui est », Se Israel revelavit tamquam Illum qui est « multae miserationis ac verax » ( Ex 34,6). Haec duo verba, modo compendioso, Nominis divini exprimunt divitias. Deus …
→
-
215
Deus veritas est
« Principium verborum Tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae Tuae » ( Ps 119,160). « Nunc ergo, Domine Deus, Tu es Deus, et verba Tua erunt vera » ( 2 Sam …
→
-
216
Deus veritas est
Veritas Dei est Eius sapientia, quae toti ordini creationis et gubernationis dominatur mundi. 31 Deus qui solus caelum et terram creavit, 32 solus potest veram omnium rerum creatarum cognitionem in earum relatione …
→
-
217
Deus veritas est
Deus etiam verus est cum Se revelat: doctrina quae venit a Deo, est « Lex veritatis » ( Mal 2,6). Cum « in mundum » Filium mittat Suum, erit « ut testimonium …
→
-
218
Deus caritas est
Historiae suae decursu, Israel detegere potuit, Deum nonnisi unum habuisse motivum ut Se revelaret et illum inter omnes populos eligeret ut Eius esset: amorem Suum gratuitum. 35 Israel per suos intellexit Prophetas, …
→
-
219
Deus caritas est
Dei amor erga Israel amori patris erga filium comparatur suum. 38 Hic amor amore matris erga filios suos est fortior. 39 Deus populum amat Suum plus quam sponsus suam dilectam; 40 hic …
→
-
220
Deus caritas est
Dilectio Dei est « sempiterna » ( Is 54,8): « Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te » ( Is 54,10). « In caritate perpetua dilexi …
→