Ad argumentum ire
-
221
Deus caritas est
Sanctus Ioannes adhuc ulterius progreditur cum testatur: « Deus caritas est » ( 1 Io 4,8.16): ipsum Dei Esse est amor. Filium Suum unicum et Spiritum amoris in plenitudine temporum mittens, Deus …
→
-
222
IV. De consectariis fidei in Unum Deum
Credere in Deum, Unum, Illumque amare ex toto quod quis est, immensa habet pro tota nostra vita consectaria.
→
-
223
IV. De consectariis fidei in Unum Deum
Dei magnitudinem et maiestatem cognoscere : « Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram » ( Iob 36,26). Propterea Deus esse debet « primus cui praestatur servitium ». 43
→
-
224
IV. De consectariis fidei in Unum Deum
In gratiarum actione vivere : si Deus Unus est, quidquid sumus et habemus, ab Illo venit: « Quid autem habes quod non accepisti? » ( 1 Cor 4,7). « Quid retribuam Domino …
→
-
225
IV. De consectariis fidei in Unum Deum
Unitatem et veram dignitatem omnium hominum cognoscere : omnes sunt facti « ad imaginem et similitudinem » Dei ( Gn 1,26).
→
-
226
IV. De consectariis fidei in Unum Deum
Rebus creatis bene uti : fides in Unum Deum nos ducit ad utendum omnibus quae Ipse non sunt, in mensura qua ea nos ad Illum admovent, et ad separandum nos ab eis …
→
-
227
IV. De consectariis fidei in Unum Deum
In omnibus adiunctis Deo fidere , in rebus etiam adversis. Oratio quaedam sanctae Theresiae a Iesu id exprimit mirabiliter: « Nihil te turbet, nihil te terreat, omnia transeunt, Deus non mutatur, patientia …
→
-
228
Compendium
« Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est ... » ( Dt 6,4; Mc 12,29). « Unicum sit necesse est summum magnum, — quod fuerit par non habendo — . [...] …
→
-
229
Compendium
Fides in Deum nos ducit ut nos ad Deum solum, tamquam ad nostram primam originem nostrumque ultimum finem, vertamus, et ut nihil Illi praeferamus vel substituamus .
→
-
230
Compendium
Deus, Se revelans, mysterium permanet ineffabile : « Si cepisti, non est Deus ». 48
→
-
231
Compendium
Deus nostrae fidei Se revelavit sicut Ille qui est; Se cognoscendum praebet ut qui « multae miserationis ac verax » ( Ex 34,6) est . Ipsum Eius Esse est veritas et amor …
→
-
232
I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti »
Christiani « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » baptizantur ( Mt 28,19). Prius respondent « Credo » triplici interrogationi quae ab illis petit ut eorum fidem in Patrem, in …
→
-
233
I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti »
Christiani baptizantur « in nomine » Patris et Filii et Spiritus Sancti, et non « in nominibus » eorum, 50 quia unus est Deus, Pater Omnipotens et Eius Filius unicus et Spiritus …
→
-
234
I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti »
Mysterium Sanctissimae Trinitatis est centrale fidei et vitae christianae mysterium. Est mysterium Dei in Se Ipso. Est igitur ceterorum fidei mysteriorum fons, lumen illa illuminans. Doctrina est maxime fundamentalis et essentialis in …
→
-
235
I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti »
Hac paragrapho breviter exponetur quomodo Beatae Trinitatis mysterium revelatum sit (I), quomodo Ecclesia doctrinam fidei de hoc mysterio enuntiaverit (II), quomodo, denique, Deus Pater, per divinas Filii et Spiritus Sancti missiones, Suum …
→
-
236
I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti »
Ecclesiae Patres inter Theologia et Oeconomia distinguunt, primo verbo mysterium vitae intimae Dei-Trinitatis denotantes, altero vero omnia Dei opera per quae Ipse Se revelat vitamque communicat Suam. Per Oeconomiam nobis Theologia revelatur; …
→
-
237
I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti »
Trinitas est fidei mysterium sensu stricto, unum nempe e mysteriis in Deo absconditis, « quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt ». 53 Deus utique quaedam Sui Esse trinitarii vestigia in Suo …
→
-
238
Pater per Filium revelatus
Invocatio Dei ut « Patris » in multis cognita est religionibus. Saepe divinitas tamquam « pater deorum et hominum » consideratur. In Israel, Deus, tamquam Creator mundi, est Pater appellatus. 54 Deus …
→
-
239
Pater per Filium revelatus
Sermo fidei, Deum nomine « Patris » nuncupans, duas rationes praecipue indicat: Deum primam omnium esse originem et auctoritatem transcendentem Illumque simul esse bonitatem et sollicitudinem omnes Suos filios diligentem. Haec paterna …
→
-
240
Pater per Filium revelatus
Iesus, Deum esse « Patrem », sensu inaudito, revelavit: Ille non est tantummodo Pater quatenus Creator, sed Pater est aeterne in relatione ad Filium Suum unicum, qui aeterne Filius non est nisi …
→