I. « Credo in unum Deum »

Numerus 202 Catechismi

Ipse Iesus Deum « unum Dominum » esse confirmat Eumque ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et ex tota virtute amandum esse.20 Simul autem indicat, Se Ipsum « Dominum » esse.21 Fidei christianae proprium est « Iesum esse Dominum » profiteri. Hoc fidei in Unum Deum contrarium non est. Credere in Spiritum Sanctum « Dominum et vivificantem » nullam in Deum Unum introducit divisionem:

« Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: Tres quidem Personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino ».22

Fons publicus ↗