Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1981 Compendium Lex Moysis plures continet veritates quae rationi naturaliter sunt perviae. Deus illas revelavit quia homines in corde suo eas non legebant .
  2. 1982 Compendium Lex vetus quaedam est ad Evangelium praeparatio .
  3. 1983 Compendium Lex nova est gratia Spiritus Sancti per fidem in Christum recepta, per caritatem operans. Illa praesertim in sermone Domini exprimitur montano et sacramentis utitur ad nobis gratiam communicandam .
  4. 1984 Compendium Lex evangelica Legem veterem adimplet, eam superat eamque ad eius ducit perfectionem: eius promissiones per Regni caelorum beatitudines, eius praecepta radicem reformando actuum, nempe cor .
  5. 1985 Compendium Lex nova est lex amoris, lex gratiae, lex libertatis .
  6. 1986 Compendium Praeter praecepta, Lex nova consilia continet evangelica . « Sanctitas Ecclesiae item speciali modo fovetur multiplicibus consiliis, quae Dominus in Evangelio discipulis Suis observanda proponit ». 218
  7. 1987 I. Iustificatio Spiritus Sancti gratia vim habet nos iustificandi, id est, nos a nostris lavandi peccatis nobisque communicandi iustitiam Dei per fidem Iesu Christi 219 et per Baptismum: 220 « Si autem mortui sumus …
  8. 1988 I. Iustificatio Per Spiritus Sancti potentiam, passionem participamus Christi, peccato morientes, et Eius Resurrectionem, nascentes ad vitam novam; membra sumus Eius corporis quod est Ecclesia, 221 palmites inserti Viti quae Ipse est: 222 « …
  9. 1989 I. Iustificatio Primum gratiae Spiritus Sancti opus est conversio quae iustificationem operatur secundum Iesu nuntium in Evangelii initio: « Paenitentiam agite; appropinquavit enim Regnum caelorum » ( Mt 4,17). Sub gratiae motione, homo ad …
  10. 1990 I. Iustificatio Iustificatio hominem solvit a peccato quod Dei contradicit amori et eius cor a peccato purificat. Iustificatio inceptum sequitur misericordiae Dei qui veniam offert. Ipsa hominem reconciliat cum Deo. A servitute peccati liberat …
  11. 1991 I. Iustificatio Iustificatio est simul iustitiae Dei acceptio per fidem in Iesum Christum. Iustitia rectitudinem amoris divini hic denotat. Una cum iustificatione, fides, spes et caritas in corda infunduntur nostra, et oboedientia voluntati divinae …
  12. 1992 I. Iustificatio Iustificatio nobis est merita per passionem Christi qui Se tamquam hostiam vivam, sanctam et Deo placitam in cruce obtulit et cuius sanguis instrumentum propitiationis pro omnium hominum peccatis est effectus. Iustificatio per …
  13. 1993 I. Iustificatio Iustificatio inter gratiam Dei et libertatem hominis cooperationem stabilit. Haec, ex parte hominis, exprimitur in fidei assensu ad verbum Dei qui eumdem ad conversionem invitat, et in caritatis cooperatione impulsui Spiritus Sancti …
  14. 1994 I. Iustificatio Iustificatio est amoris Dei excellentissimum opus in Christo Iesu manifestatum et per Spiritum Sanctum concessum. Sanctus Augustinus impii iustificationem putat opus « prorsus maius [...] esse [...], quam est caelum et terra …
  15. 1995 I. Iustificatio Spiritus Sanctus magister est interior. Iustificatio, efficiens ut « interior homo » 228 nascatur, sanctificationem implicat totius hominis: « Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc …
  16. 1996 II. Gratia Nostra iustificatio a gratia venit Dei. Gratia est favor, auxilium gratuitum quod Deus nobis praebet ut Eius vocationi respondeamus: filios Dei fieri, 229 filios adoptivos, 230 divinae naturae participes 231 et vitae …
  17. 1997 II. Gratia Gratia est vitae Dei participatio , ea nos in vitae trinitariae introducit intimitatem: per Baptismum, christianus gratiam participat Christi, Capitis corporis Eius. Tamquam « filius adoptivus », deinceps Deum potest « Patrem …
  18. 1998 II. Gratia Haec vocatio ad vitam aeternam est supernaturalis . Prorsus a gratuito Dei dependet incepto, quia Ipse solus Seipsum revelare potest atque donare. Ea facultates superat intelligentiae et vires voluntatis humanae, sicut et …
  19. 1999 II. Gratia Christi gratia donum est gratuitum, quod Deus nobis praebet, vitae Eius per Spiritum Sanctum in animam nostram infusae ad eidem medendum a peccato eamque sanctificandam: illa est gratia sanctificans seu deificans , …
  20. 2000 II. Gratia Gratia sanctificans donum est habituale, dispositio stabilis et supernaturalis ipsam perficiens animam ut eam capacem efficiat vivendi cum Deo et propter Eius amorem agendi. Distinguendae sunt gratia habitualis , dispositio permanens ad …