I. Iustificatio

Numerus 1988 Catechismi

Per Spiritus Sancti potentiam, passionem participamus Christi, peccato morientes, et Eius Resurrectionem, nascentes ad vitam novam; membra sumus Eius corporis quod est Ecclesia, 221 palmites inserti Viti quae Ipse est: 222

« Per Spiritum Dei participes dicimur. [...] Spiritus communicatione divinae naturae consortes efficimur [...]. Nec enim alia de causa, hi in quibus Ille est, deificantur ». 223

Fons publicus ↗