I. Iustificatio
Numerus 1987 Catechismi
Spiritus Sancti gratia vim habet nos iustificandi, id est, nos a nostris lavandi peccatis nobisque communicandi iustitiam Dei per fidem Iesu Christi 219 et per Baptismum: 220
« Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Eo; scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors Illi ultra non dominatur. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu » (Rom 6,8-11).