Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1146 Signa et symbola Signa mundi humani . In vita humana, signa et symbola locum magni momenti occupant. Homo, ens simul corporale et spirituale cum sit, realitates spirituales per signa et symbola materialia exprimit et percipit. …
  2. 1147 Signa et symbola Deus homini per creationem loquitur visibilem. Mundus universus materialis intelligentiae exhibetur hominis ut ipse in eo Creatoris sui vestigia legat. 83 Lumen et nox, ventus et ignis, aqua et terra, arbor et …
  3. 1148 Signa et symbola Hae realitates sensibiles, quatenus creaturae, possunt fieri locus expressionis actionis Dei qui homines sanctificat, et actionis hominum qui cultum suum tribuunt Deo. Idem signis evenit et symbolis vitae socialis hominum: lavare et …
  4. 1149 Signa et symbola Magnae generis humani religiones testantur, saepe modo animum moventi, hunc sensum cosmicum atque symbolicum rituum religiosorum. Ecclesiae liturgia elementa creationis et culturae humanae praesupponit, assumit et sanctificat, eis conferens dignitatem signorum gratiae, …
  5. 1150 Signa et symbola Foederis signa . Populus electus a Deo signa et symbola recipit peculiaria quae eius vitam distinguunt liturgicam: non sunt amplius solummodo celebrationes cyclorum cosmicorum et gestuum socialium, sed signa Foederis, symbola magnalium …
  6. 1151 Signa et symbola Signa a Christo assumpta . Dominus Iesus in Sua praedicatione signis saepe utitur creationis ut cognoscenda praebeat mysteria Regni Dei. 84 Sanationes peragit vel praedicationem effert Suam signis materialibus vel gestibus symbolicis. …
  7. 1152 Signa et symbola Signa sacramentalia . Post Pentecosten, Spiritus Sanctus, per sacramentalia Ecclesiae Suae signa, sanctificationem operatur. Ecclesiae sacramenta non abolent, sed omnes divitias signorum et symbolorum mundi materialis vitaeque socialis purificant et assumunt. Praeterea …
  8. 1153 Verba et actiones Celebratio sacramentalis est occursus filiorum Dei cum ipsorum Patre, in Christo et Spiritu Sancto, atque hic occursus exprimitur tamquam dialogus, per actiones et verba. Actiones symbolicae sunt utique iam ipsae dictio quaedam, …
  9. 1154 Verba et actiones Verbi liturgia pars est integralis celebrationum sacramentalium. Ut fidem fidelium nutriant, signa Verbi Dei debent magni fieri: liber Verbi (lectionarium vel evangeliarium), eius veneratio (processio, incensum, lumen), locus eius annuntiationis (ambo), eius …
  10. 1155 Verba et actiones Liturgicum verbum atque liturgica actio, inseparabilia quatenus signa et doctrina, inseparabilia etiam sunt quatenus efficientia id quod significant. Spiritus Sanctus non solum Verbi Dei praebet intelligentiam, fidem suscitans: Ipse per sacramenta etiam …
  11. 1156 Cantus et musica « Musica traditio Ecclesiae universae thesaurum constituit pretii inaestimabilis, inter ceteras artis expressiones excellentem, eo praesertim quod ut cantus sacer qui verbis inhaeret necessariam vel integralem liturgiae sollemnis partem efficit ». 87 …
  12. 1157 Cantus et musica Cantus et musica suum munus signorum modo eo significantiore conficiunt, « quanto arctius cum actione liturgica connectuntur » 90 secundum tria praecipua criteria: pulchritudinem expressivam orationis, unanimem congregationis in momentis praevisis participationem …
  13. 1158 Cantus et musica Harmonia signorum (cantus, musicae, verborum et actionum) hic eo magis est expressiva et fecunda quo magis divitiis culturalibus exprimitur populo Dei celebranti propriis. 93 Hac de causa, « cantus popularis religiosus sollerter …
  14. 1159 Sanctae imagines Sacra imago, liturgica icon, Christum praecipue repraesentat. Ipsa Deum invisibilem et incomprehensibilem nequit repraesentare; Filii Dei Incarnatio novam inauguravit imaginum « oeconomiam »: « Olim Deus, ut corporis ac figurae expers, imagine …
  15. 1160 Sanctae imagines Per imaginem christiana iconographia evangelicum transcribit nuntium, quem sacra Scriptura transmittit per Verbum. Imago et Verbum sese mutuo explanant: « Ut compendiose fateamur, omnes ecclesiasticas sive scripto, sive sine scripto sancitas nobis …
  16. 1161 Sanctae imagines Omnia celebrationis liturgicae signa ad Christum referuntur: etiam sacrae imagines sanctae Dei Genetricis et sanctorum. Ipsae revera significant Christum qui in illis glorificatur. Ipsae manifestant « nubem testium » ( Heb 12,1) …
  17. 1162 Sanctae imagines « Imaginum pulchritudo et colores meam stimulant orationem. Aspectum movent picturae flores, atque ad instar prati visum oblectant meum, et Dei gloriam sensim instillant animo ». 100 Sanctarum iconum contemplatio, simul cum …
  18. 1163 Tempus liturgicum « Pia Mater Ecclesia suum esse ducit Sponsi sui divini opus salutiferum, statis diebus per anni decursum, sacra recordatione celebrare. In unaquaque hebdomada, die quam Dominicam vocavit, memoriam habet resurrectionis Domini, quam …
  19. 1164 Tempus liturgicum Populus Dei, iam a Lege mosaica, festivitates cognovit fixas inde a Paschate ad actiones Dei Salvatoris commemorandas mirabiles, ad gratias Ei de illis reddendas, ad earum memoriam servandam et ad novas docendas …
  20. 1165 Tempus liturgicum Cum Ecclesia mysterium celebrat Christi, unum verbum orationem effert eius: « Hodie ! », orationem repercutiens quam eius Dominus ipsam docuit, 102 et vocationem Spiritus Sancti. 103 Hoc Dei viventis « hodie …