Verba et actiones

Numerus 1155 Catechismi

Liturgicum verbum atque liturgica actio, inseparabilia quatenus signa et doctrina, inseparabilia etiam sunt quatenus efficientia id quod significant. Spiritus Sanctus non solum Verbi Dei praebet intelligentiam, fidem suscitans: Ipse per sacramenta etiam « mirabilia » Dei efficit a Verbo annuntiata: opus Patris a Filio dilecto peractum praesens reddit et communicat.

Fons publicus ↗