Ad argumentum ire
-
1066
Cur liturgia?
Ecclesia, in Symbolo fidei, mysterium profitetur Sanctissimae Trinitatis et « mysterium voluntatis Suae secundum beneplacitum Eius » ( Eph 1,9) super totam creationem: Pater « mysterium voluntatis Suae » adimplet Filium Suum …
→
-
1067
Cur liturgia?
« Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus, cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti praeluserant, adimplevit Christus Dominus, praecipue per Suae beatae passionis, ab inferis Resurrectionis et gloriosae Ascensionis …
→
-
1068
Cur liturgia?
Ecclesia hoc Christi mysterium in sua liturgia annuntiat et celebrat, ut fideles ex eo vivant idque in mundo testentur: « Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae Sacrificio, "opus nostrae Redemptionis …
→
-
1069
Quid verbum « liturgia » significat?
Verbum « liturgia » originaliter « opus publicum », « in nomine populi pro populo servitium » significat. In traditione christiana significare vult, Dei populum « opus Dei » 4 participare. Christus, …
→
-
1070
Quid verbum « liturgia » significat?
Verbum « liturgia » in Novo Testamento adhibetur ad denotandum non solum divini cultus celebrationem, 5 sed etiam Evangelii nuntium 6 et caritatem in actu. 7 In omnibus his adiunctis agitur de …
→
-
1071
Liturgia tamquam vitae fons
Liturgia, opus Christi, est etiam Eius Ecclesiae actio. Eadem Ecclesiam efficit et manifestat tamquam signum visibile communionis Dei et hominum per Christum. Fideles assumit in novam communitatis vitam. Implicat participationem ab omnibus …
→
-
1072
Liturgia tamquam vitae fons
« Liturgia non explet totam actionem Ecclesiae »: 11 illam evangelizatio, fides et conversio debent praecedere; tunc ipsa in vita fidelium suos potest ferre fructus: vitam novam secundum Spiritum, obligationem in missione …
→
-
1073
Oratio et liturgia
Liturgia est etiam participatio orationis Christi, ad Patrem in Spiritu Sancto directae. In ea, omnis oratio christiana suum fontem suumque invenit finem. Per liturgiam, homo interior radicatur et fundatur 12 super Dei …
→
-
1074
Catechesis et liturgia
« Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat ». 13 Ea locus est praecipuus catechesis populi Dei. « Catechesis suapte natura cum omnibus …
→
-
1075
Catechesis et liturgia
Catechesis liturgica in mysterium Christi conatur introducere (ipsa est mistagogia ), a visibili ad invisibile procedens, a significanti ad significatum, a « sacramentis » ad « mysteria ». Talis catechesis ad competentiam …
→
-
1076
SECTIO PRIMA OECONOMIA SACRAMENTALIS
Die Pentecostes, per Spiritus Sancti effusionem, Ecclesia mundo est manifestata. 16 Donum Spiritus tempus inaugurat novum in « dispensatione mysterii »: tempus Ecclesiae, quo perdurante Christus per liturgiam Ecclesiae Suae Suum opus …
→
-
1077
I. Pater, liturgiae fons et finis
« Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in Ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et …
→
-
1078
I. Pater, liturgiae fons et finis
Benedictio actio est divina quae vitam donat et cuius Pater est fons. Eius benedictio est simul verbum et donum ( bene-dictio , eu-logia ). Haec locutio homini applicata adorationem et redditionem Creatori …
→
-
1079
I. Pater, liturgiae fons et finis
Inde ab initio usque ad temporum consummationem, totum Dei opus benedictio est. Inde a primae creationis liturgico poëmate usque ad caelestis Ierusalem cantica, inspirati auctores consilium annuntiant salutis tamquam immensam benedictionem divinam.
→
-
1080
I. Pater, liturgiae fons et finis
Inde ab initio, Deus viventibus, praesertim viro et mulieri, benedixit. Foedus cum Noe et cum omnibus entibus animatis hanc fecunditatis renovat benedictionem, non obstante hominis peccato propter quod terra est « maledicta …
→
-
1081
I. Pater, liturgiae fons et finis
Benedictiones divinae in mirabilibus et salvificis manifestantur eventibus: tales sunt nativitas Isaac, exitus de Aegypto (Pascha et Exodus), donum Terrae promissae, electio David, Dei praesentia in Templo, exilium purificans et reditus « …
→
-
1082
I. Pater, liturgiae fons et finis
In Ecclesiae liturgia, benedictio divina plene revelatur et communicatur: Pater tamquam fons et finis omnium benedictionum creationis et salutis agnoscitur et adoratur; in Verbo Suo, pro nobis incarnato, mortuo et resuscitato, nos …
→
-
1083
I. Pater, liturgiae fons et finis
Duplex tunc intelligitur liturgiae christianae ratio tamquam responsionis fidei et amoris « benedictionibus spiritualibus » quibus Pater nos gratificavit. Ex altera parte, Ecclesia, suo Domino unita et sub Spiritus Sancti actione, 17 …
→
-
1084
Christus glorificatus...
Christus, « sedens ad dexteram Patris » et Spiritum Sanctum in Suum effundens corpus, quod est Ecclesia, iam operatur per sacramenta a Se instituta ad Suam gratiam communicandam. Sacramenta signa sunt sensibilia …
→
-
1085
Christus glorificatus...
In Ecclesiae liturgia, Christus Suum Paschale mysterium praecipue significat et efficit. In vita Sua terrestri, Iesus per Suam doctrinam annuntiabat et per Suos actus mysterium Paschale anticipabat Suum. Cum Hora venit, 18 …
→