I. Pater, liturgiae fons et finis

Numerus 1080 Catechismi

Inde ab initio, Deus viventibus, praesertim viro et mulieri, benedixit. Foedus cum Noe et cum omnibus entibus animatis hanc fecunditatis renovat benedictionem, non obstante hominis peccato propter quod terra est « maledicta ». Sed inde ab Abraham, benedictio divina penetrat hominum historiam quae mortem versus ibat, ut illam faceret vitam versus, ad eius fontem, ascendere: per fidem « patris credentium » qui benedictionem accipit, salutis historia inauguratur.

Fons publicus ↗