Catechesis et liturgia

Numerus 1074 Catechismi

« Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat ».13 Ea locus est praecipuus catechesis populi Dei. « Catechesis suapte natura cum omnibus celebrationibus liturgicis atque sacramentalibus coniungitur, quippe cum in sacramentis, maxime in Eucharistia, Christus Iesus cumulate agat ad hominum transformationem ».14

Fons publicus ↗