Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1321 Compendium Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, eius vinculum cum Baptismo, inter alia, per renovationem exprimitur baptismalium promissionum. Celebratio Confirmationis intra Eucharistiam ad unitatem confert sacramentorum initiationis christianae efferendam .
  2. 1322 ARTICULUS 3 SACRAMENTUM EUCHARISTIAE Sancta Eucharistia initiationem christianam concludit. Qui ad dignitatem sacerdotii regalis sunt per Baptismum elevati et profundius Christo per Confirmationem configurati, ipsum sacrificium Domini cum tota communitate per Eucharistiam participant.
  3. 1323 ARTICULUS 3 SACRAMENTUM EUCHARISTIAE « Salvator noster, in Cena novissima, qua nocte tradebatur, Sacrificium eucharisticum corporis et sanguinis Sui instituit, quo Sacrificium crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae Sponsae memoriale concrederet Mortis …
  4. 1324 I. Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis Eucharistia est totius vitae christianae fons et culmen. 289 « Cetera autem sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et opera apostolatus, cum sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur. In sanctissima enim …
  5. 1325 I. Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis « Communio vitae divinae et unitas populi Dei, quibus Ecclesia subsistit, Eucharistia apte significatur et mirabiliter efficitur. In ea culmen habetur et actionis qua Deus in Christo mundum sanctificat et cultus quem …
  6. 1326 I. Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis Denique per celebrationem eucharisticam caelesti iam coniungimur liturgiae atque vitam anticipamus aeternam in qua erit « Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,28).
  7. 1327 I. Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis Breviter, Eucharistia est nostrae fidei compendium et summa: « Nostra autem consonans est sententia Eucharistiae, et Eucharistia rursus confirmat sententiam nostram ». 292
  8. 1328 II. Quomodo hoc appellatur sacramentum? Huius sacramenti inexhaustibiles divitiae diversis exprimuntur nominibus quae illi praebentur. Unumquodque ex illis nominibus quasdam eius evocat rationes. Appellatur: Eucharistia quia est gratiarum actio ad Deum. Verba eucharistein ( Lc 22,19; 1 …
  9. 1329 II. Quomodo hoc appellatur sacramentum? Dominica Cena 293 quia agitur de Cena quam Dominus cum Suis discipulis sumpsit Suae passionis pridie, et de anticipatione cenae nuptiarum Agni 294 in caelesti Ierusalem. Fractio panis quia hic ritus, convivii …
  10. 1330 II. Quomodo hoc appellatur sacramentum? Memoriale passionis et resurrectionis Domini. Sanctum Sacrificium , quia unicum Christi Salvatoris sacrificium reddit actuale et quia Ecclesiae includit oblationem; vel etiam sanctum Sacrificium Missae , « hostia laudis » ( Heb …
  11. 1331 II. Quomodo hoc appellatur sacramentum? Communio , quia per hoc sacramentum coniungimur cum Christo, qui nos corporis Sui et sanguinis Sui facit participes ad unum efformandum corpus; 304 appellatur etiam sancta , tà hágia 305 — hic …
  12. 1332 II. Quomodo hoc appellatur sacramentum? Sancta Missa , quia liturgia in qua mysterium completur salutis, per missionem concluditur fidelium, ut ipsi Dei voluntatem in sua vita adimpleant quotidiana.
  13. 1333 Signa panis et vini In corde celebrationis Eucharistiae habentur panis et vinum quae, per Christi verba et per Spiritus Sancti invocationem, corpus et sanguis Christi fiunt. Ecclesia, mandato Domini fidelis, in Eius memoriam, usque ad reditum …
  14. 1334 Signa panis et vini In Vetere Foedere, panis et vinum, inter terrae primitias, offeruntur velut sacrificium, tamquam signum gratitudinis erga Creatorem. Sed ea novam etiam accipiunt in contextu Exodi significationem: Panes azymi, quos Israel singulis annis …
  15. 1335 Signa panis et vini Miracula multiplicationis panum, cum Dominus benedictionem dixit, panes fregit et per Suos discipulos ad multitudinem nutriendam distribuit, superabundantiam praefigurant unius huius panis Eucharistiae Eius. 310 Signum aquae in vinum mutatae in Cana, …
  16. 1336 Signa panis et vini Prima Eucharistiae annuntiatio discipulos divisit, sicut illos passionis annuntiatio scandalizavit: « Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? » ( Io 6,60). Eucharistia et crux petrae sunt scandali. Idem est mysterium …
  17. 1337 Institutio Eucharistiae Dominus, cum dilexisset Suos, in finem dilexit eos. Sciens horam venisse transeundi ex hoc mundo ut ad Suum Patrem rediret, in convivii transcursu, eis pedes lavit et mandatum dedit amoris. 313 Ut …
  18. 1338 Institutio Eucharistiae Tria Evangelia synoptica et sanctus Paulus narrationem institutionis Eucharistiae nobis transmiserunt; e parte sua, sanctus Ioannes refert verba Iesu in synagoga Capharnaum, quae quidem verba institutionem praeparant Eucharistiae: Christus Se Ipsum designat …
  19. 1339 Institutio Eucharistiae Iesus Paschatis elegit tempus ad id adimplendum quod in Capharnaum nuntiaverat: Se discipulis Suis Suum corpus Suumque sanguinem esse daturum: « Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Et …
  20. 1340 Institutio Eucharistiae Iesus, ultimam cum Apostolis Suis celebrans Cenam in decursu Paschalis convivii, Paschati Iudaico sensum tribuit definitivum. Re vera, transitus Iesu ad Eius Patrem per Mortem et Resurrectionem, novum nempe Pascha, in Cena …