II. Quomodo hoc appellatur sacramentum?

Numerus 1328 Catechismi

Huius sacramenti inexhaustibiles divitiae diversis exprimuntur nominibus quae illi praebentur. Unumquodque ex illis nominibus quasdam eius evocat rationes. Appellatur:

Eucharistia quia est gratiarum actio ad Deum. Verba eucharistein (Lc 22,19; 1 Cor 11,24) et eulogein (Mt 26,26; Mc 14,22) benedictiones Iudaicas revocant in memoriam quae — praesertim in convivio — Dei proclamant opera: creationem, Redemptionem et sanctificationem.

Fons publicus ↗