I. Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis

Numerus 1324 Catechismi

Eucharistia est totius vitae christianae fons et culmen. 289 « Cetera autem sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et opera apostolatus, cum sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur. In sanctissima enim Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur, Ipse scilicet Christus, Pascha nostrum ». 290

Fons publicus ↗