Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1061 « AMEN » Symbolum, sicut etiam ultimus sacrae Scripturae liber, 657 verbo Hebraico Amen concluditur. Idem saepe in fine orationum invenitur Novi Testamenti. Eodem modo, Ecclesia suas orationes finit cum Amen .
  2. 1062 « AMEN » Amen Hebraice ad eamdem radicem quam verbum « credere » refertur. Haec radix soliditatem, credibilitatem, fidelitatem exprimit. Sic intelligitur cur « Amen » de fidelitate Dei erga nos dici possit et de …
  3. 1063 « AMEN » In prophetia Isaiae invenitur expressio « Deus veritatis », ad litteram « Deus Amen », id est, Deus Suis promissis fidelis: « Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen …
  4. 1064 « AMEN » Finale igitur « Amen » Symboli iterum sumit et confirmat primum eius verbum: « Credo ». Credere est verbis, promissionibus, mandatis Dei dicere « Amen », est se Illi prorsus concredere qui …
  5. 1065 « AMEN » Iesus Christus Ipse est « Amen » ( Apc 3,14). Ipse est « Amen » definitivum amoris Patris erga nos; Ipse assumit et perficit nostrum « Amen » ad Patrem: « Quotquot …
  6. 1066 Cur liturgia? Ecclesia, in Symbolo fidei, mysterium profitetur Sanctissimae Trinitatis et « mysterium voluntatis Suae secundum beneplacitum Eius » ( Eph 1,9) super totam creationem: Pater « mysterium voluntatis Suae » adimplet Filium Suum …
  7. 1067 Cur liturgia? « Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus, cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti praeluserant, adimplevit Christus Dominus, praecipue per Suae beatae passionis, ab inferis Resurrectionis et gloriosae Ascensionis …
  8. 1068 Cur liturgia? Ecclesia hoc Christi mysterium in sua liturgia annuntiat et celebrat, ut fideles ex eo vivant idque in mundo testentur: « Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae Sacrificio, "opus nostrae Redemptionis …
  9. 1069 Quid verbum « liturgia » significat? Verbum « liturgia » originaliter « opus publicum », « in nomine populi pro populo servitium » significat. In traditione christiana significare vult, Dei populum « opus Dei » 4 participare. Christus, …
  10. 1070 Quid verbum « liturgia » significat? Verbum « liturgia » in Novo Testamento adhibetur ad denotandum non solum divini cultus celebrationem, 5 sed etiam Evangelii nuntium 6 et caritatem in actu. 7 In omnibus his adiunctis agitur de …
  11. 1071 Liturgia tamquam vitae fons Liturgia, opus Christi, est etiam Eius Ecclesiae actio. Eadem Ecclesiam efficit et manifestat tamquam signum visibile communionis Dei et hominum per Christum. Fideles assumit in novam communitatis vitam. Implicat participationem ab omnibus …
  12. 1072 Liturgia tamquam vitae fons « Liturgia non explet totam actionem Ecclesiae »: 11 illam evangelizatio, fides et conversio debent praecedere; tunc ipsa in vita fidelium suos potest ferre fructus: vitam novam secundum Spiritum, obligationem in missione …
  13. 1073 Oratio et liturgia Liturgia est etiam participatio orationis Christi, ad Patrem in Spiritu Sancto directae. In ea, omnis oratio christiana suum fontem suumque invenit finem. Per liturgiam, homo interior radicatur et fundatur 12 super Dei …
  14. 1074 Catechesis et liturgia « Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat ». 13 Ea locus est praecipuus catechesis populi Dei. « Catechesis suapte natura cum omnibus …
  15. 1075 Catechesis et liturgia Catechesis liturgica in mysterium Christi conatur introducere (ipsa est mistagogia ), a visibili ad invisibile procedens, a significanti ad significatum, a « sacramentis » ad « mysteria ». Talis catechesis ad competentiam …
  16. 1076 SECTIO PRIMA OECONOMIA SACRAMENTALIS Die Pentecostes, per Spiritus Sancti effusionem, Ecclesia mundo est manifestata. 16 Donum Spiritus tempus inaugurat novum in « dispensatione mysterii »: tempus Ecclesiae, quo perdurante Christus per liturgiam Ecclesiae Suae Suum opus …
  17. 1077 I. Pater, liturgiae fons et finis « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in Ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et …
  18. 1078 I. Pater, liturgiae fons et finis Benedictio actio est divina quae vitam donat et cuius Pater est fons. Eius benedictio est simul verbum et donum ( bene-dictio , eu-logia ). Haec locutio homini applicata adorationem et redditionem Creatori …
  19. 1079 I. Pater, liturgiae fons et finis Inde ab initio usque ad temporum consummationem, totum Dei opus benedictio est. Inde a primae creationis liturgico poëmate usque ad caelestis Ierusalem cantica, inspirati auctores consilium annuntiant salutis tamquam immensam benedictionem divinam.
  20. 1080 I. Pater, liturgiae fons et finis Inde ab initio, Deus viventibus, praesertim viro et mulieri, benedixit. Foedus cum Noe et cum omnibus entibus animatis hanc fecunditatis renovat benedictionem, non obstante hominis peccato propter quod terra est « maledicta …