← Omnia argumenta

Veritas

30 numeri

  1. 2464 ARTICULUS 8 OCTAVUM PRAECEPTUM Octavum praeceptum veritatem in relationibus cum aliis prohibet deturpare. Haec moralis praescriptio ex vocatione provenit populi sancti, ut testis sit Dei sui qui est veritas et qui veritatem vult. Offensae contra veritatem …
  2. 2465 I. Vivere in veritate Vetus Testamentum testatur: Deus est omnis veritatis fons . Eius Verbum est veritas. 349 Eius Lex est veritas. 350 « In generationem et generationem veritas Tua » ( Ps 119,90). 351 Quia …
  3. 2466 I. Vivere in veritate Veritas Dei in Iesu Christo est integre manifestata. Ipse, plenus gratiae et veritatis, 353 est « lux mundi » ( Io 8,12). Ipse est veritas . 354 Omnis qui credit in Eum, …
  4. 2467 I. Vivere in veritate Homo naturaliter ad veritatem tendit. Illam honorare et testari tenetur. « Secundum dignitatem suam homines cuncti, quia personae sunt, [...] sua ipsorum natura impelluntur necnon morali tenentur obligatione ad veritatem quaerendam, illam …
  5. 2468 I. Vivere in veritate Veritas, tamquam rectitudo in modo agendi et in sermone humano nomen habet veracitatis , sinceritatis vel aperti animi. Veritas seu veracitas virtus est quae in eo consistit ut quis se verum suis …
  6. 2469 I. Vivere in veritate « Non [...] possent homines ad invicem convivere nisi sibi invicem crederent , tamquam sibi invicem veritatem manifestantibus ». 361 Virtus veritatis alteri iuste reddit quod ei debetur. Veritas iustum medium tenet …
  7. 2470 I. Vivere in veritate Christi discipulus « vivere in veritate » acceptat, id est, in simplicitate vitae conformis exemplo Domini et permanentis in Eius veritate. « Si dixerimus quoniam communionem habemus cum Eo et in tenebris …
  8. 2471 II. « Testimonium perhibere veritati » Christus, coram Pilato, proclamat Se ad hoc venisse in mundum, ut testimonium perhibeat veritati. 363 Christianus non debet « erubescere testimonium Domini » ( 2 Tim 1,8). Christianus, in casibus qui testimonium …
  9. 2472 II. « Testimonium perhibere veritati » Officium christianorum vitam Ecclesiae participandi, eo impellit ut agant tamquam testes Evangelii atque obligationum quae ex hoc proveniunt. Hoc testimonium transmissio fidei est verbis et actibus. Testimonium actus est iustitiae qui stabilit …
  10. 2473 II. « Testimonium perhibere veritati » Martyrium testimonium est supremum veritati fidei perhibitum; ipsum denotat testimonium quod usque ad mortem procedit. Martyr testimonium perhibet Christo, mortuo et resuscitato, cui ipse caritate est coniunctus. Testimonium perhibet veritati fidei et …
  11. 2474 II. « Testimonium perhibere veritati » Ecclesia, maxima cura, memorias collegit eorum qui usque ad finem ad suam fidem testandam processerunt. Haec sunt martyrum acta. Veritatis constituunt archiva litteris scripta sanguinis: « Nihil mihi proderunt mundi fines neque …
  12. 2475 III. Contra veritatem offensae Discipuli Christi induerunt « novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis » ( Eph 4,24). « Deponentes mendacium » ( Eph 4,25), reiicere debent « omnem malitiam …
  13. 2476 III. Contra veritatem offensae Falsum testimonium et periurium . Assertio veritati contraria, cum publice emittitur, peculiarem induit gravitatem. Id, coram tribunali, falsum testimonium fit. 369 Cum id iureiurando fit, agitur de periurio. Hi agendi modi conferunt …
  14. 2477 III. Contra veritatem offensae Observantia existimationis personarum omnem vetat habitudinem omneque verbum quae iniustum damnum possunt illis inferre. 371 Culpabilis fit: — iudicii temerarii , qui, etiam tacite, defectum moralem in proximo, tamquam verum, sine sufficienti …
  15. 2478 III. Contra veritatem offensae Ad iudicium vitandum temerarium, unusquisque, quantum fieri potest, sensu favorabili, cogitationes, verba et actiones proximi sui curabit interpretari: « Supponendum est, christianum unumquemque pium debere promptiore animo sententiam seu propositionem obscuram alterius …
  16. 2479 III. Contra veritatem offensae Detractio et calumnia existimationem et honorem proximi destruunt. Honor autem est sociale testimonium dignitati humanae praestitum, et unusquisque iure gaudet naturali ad sui nominis honorem, ad suam existimationem et ad observantiam. Sic …
  17. 2480 III. Contra veritatem offensae Omne verbum omnisque habitudo sunt vetanda quae, assentatione, adulatione vel obsequentia alium excitant et confirmant in malitia actuum eius et in perversitate eius agendi modi. Adulatio culpa est gravis, si complex vitiorum …
  18. 2481 III. Contra veritatem offensae Iactantia vel venditatio culpam constituunt contra veritatem. Idem dicendum est de ironia quae tendit ad aliquem detrectandum, depingendo ridicule, modo malevolo, aliquem aspectum eius agendi modi.
  19. 2488 IV. Veritatis observantia Ius ad communicationem veritatis absolutum non est. Unusquisque suam vitam ad praeceptum evangelicum amoris fraterni debet conformare. Hoc, in casibus concretis, postulat perpendere utrum oporteat veritatem revelare poscenti illam necne.
  20. 2489 IV. Veritatis observantia Caritas et veritatis observantia debent responsum determinare omni postulationi informationis vel communicationis . Bonum et securitas aliorum, observantia vitae privatae, bonum commune rationes sunt sufficientes ad id tacendum quod non debet cognosci …
  21. 2490 IV. Veritatis observantia Secretum sacramenti Reconciliationis sacrum est, nec sub ullo potest prodi praetextu. « Sacramentale sigillum inviolabile est; quare nefas est confessario verbis vel alio quovis modo et quavis de causa aliquatenus prodere paenitentem …
  22. 2491 IV. Veritatis observantia Secreta officiosa — illa quae, exempli gratia, ab hominibus politicis, militaribus, medicis, iuristis retinentur — vel quae sub secreti sigillo amicaliter committuntur, servanda sunt, praeter casus exceptionales in quibus secreti custodia damna …
  23. 2492 IV. Veritatis observantia Unusquisque iustam tenere debet circumspectionem quoad vitam privatam personarum. Responsabiles communicationis debent iustam servare proportionem inter boni communis exigentias et iurium particularium observantiam. Informationis invasio in vitam privatam personarum activitati politicae vel …
  24. 2504 Compendium « Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium » ( Ex 20,16). Christi discipuli induerunt « novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis » ( Eph 4,24).
  25. 2505 Compendium Veritas seu veracitas virtus est quae in eo consistit ut quis se verum suis actibus ostendat et verum suis dicat verbis, duplicitatem, simulationem et hypocrisim vitando .
  26. 2506 Compendium Christianus non debet « erubescere testimonium Domini » ( 2 Tim 1,8) opere et verbo. Martyrium supremum est testimonium veritati fidei perhibitum .
  27. 2507 Compendium Observantia existimationis et honoris personarum omnem habitudinem omneque vetat verbum detractionis vel calumniae .
  28. 2509 Compendium Culpa contra veritatem commissa reparationem postulat .
  29. 2510 Compendium Regula aurea, in casibus concretis, adiuvat ad discernendum utrum oporteat veritatem revelare poscenti illam necne .
  30. 2511 Compendium « Sacramentale sigillum inviolabile est ». 386 Secreta officiosa servanda sunt. Informationes secretae aliis damnosae evulgari non debent .