I. Vivere in veritate

Numerus 2466 Catechismi

Veritas Dei in Iesu Christo est integre manifestata. Ipse, plenus gratiae et veritatis, 353 est « lux mundi » (Io 8,12). Ipse est veritas. 354 Omnis qui credit in Eum, in tenebris non manet. 355 Iesu discipulus manet in sermone Eius, ut cognoscat veritatem quae liberat 356 et sanctificat. 357 Iesum sequi est de Spiritu veritatis vivere 358 quem Pater mittit in nomine Eius 359 et qui deducit « in omnem veritatem » (Io 16,13). Iesus Suos discipulos docet amorem absolutum veritatis: « Sit autem sermo vester: "Est, est" "Non, non" » (Mt 5,37).

Fons publicus ↗