← Omnia argumenta

Sacramenta

30 numeri

  1. 1113 ARTICULUS 2 MYSTERIUM PASCHALE IN ECCLESIAE SACRAMENTIS Tota vita liturgica Ecclesiae circa Sacrificium eucharisticum et sacramenta vertit. 39 In Ecclesia septem sunt sacramenta: Baptismus, Confirmatio seu Chrismatio, Eucharistia, Paenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium. 40 In hoc articulo agitur …
  2. 1114 I. Christi sacramenta « Sanctarum Scripturarum doctrinae, apostolicis Traditionibus [...] et Patrum consensui inhaerendo », 41 profitemur « sacramenta novae Legis [...] fuisse omnia a Iesu Christo Domino nostro instituta ». 42
  3. 1115 I. Christi sacramenta Iam verba et opera Iesu, tempore Eius vitae occultae Eiusque ministerii publici, salvifica erant. Eius mysterii Paschalis anticipabant virtutem. Illa id annuntiabant et praeparabant quod Ipse Ecclesiae erat daturus, cum omnia essent …
  4. 1116 I. Christi sacramenta « Virtutes quae exeunt » de corpore Christi, 44 semper viventis et vivificantis, actiones Spiritus Sancti in Eius corpore operantis quod est Ecclesia, sacramenta « opera capitalia Dei » sunt in Novo …
  5. 1117 II. Ecclesiae sacramenta Ecclesia, per Spiritum qui eam « in omnem veritatem » ( Io 16,13) deducit, hunc thesaurum a Christo receptum paulatim agnovit eiusque « dispensationem » determinavit sicut pro sacrarum Scripturarum canone fecit …
  6. 1118 II. Ecclesiae sacramenta Sacramenta, hoc duplici sensu, sunt « Ecclesiae »: ea sunt « per illam » et « pro illa ». Sunt « per Ecclesiam » quia haec sacramentum est actionis Christi in ea …
  7. 1119 II. Ecclesiae sacramenta Ecclesia, cum Christo-Capite constituens « unam dumtaxat [...] mysticam personam », 47 in sacramentis operatur tamquam « communitas sacerdotalis » « organice exstructa »: 48 per Baptisma et Confirmationem, populus sacerdotalis ad …
  8. 1120 II. Ecclesiae sacramenta Ministerium ordinatum seu « sacerdotium ministeriale » 50 in sacerdotii baptismalis est servitium. Illud Christum revera, in sacramentis, agere per Spiritum Sanctum pro Ecclesia praestat. Missio salutis a Patre Eius Filio incarnato …
  9. 1121 II. Ecclesiae sacramenta Tria sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis, praeter gratiam, sacramentalem conferunt characterem seu « signum » per quod christianus Christi participat sacerdotium et Ecclesiae fit pars secundum status et munera diversa. Haec configuratio …
  10. 1122 III. Sacramenta fidei Christus Suos Apostolos misit ut praedicent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes » ( Lc 24,47). « Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii …
  11. 1123 III. Sacramenta fidei « Sacramenta ordinantur ad sanctificationem hominum, ad aedificationem corporis Christi, ad cultum denique Deo reddendum; ut signa vero etiam ad instructionem pertinent. Fidem non solum supponunt, sed verbis et rebus etiam alunt, …
  12. 1124 III. Sacramenta fidei Ecclesiae fides fidem praecedit fidelis, qui invitatur ut illi adhaereat. Cum Ecclesia sacramenta celebrat, fidem profitetur ab Apostolis receptam. Inde vetus adagium: « Lex orandi, lex credendi » (vel: « Legem credendi …
  13. 1125 III. Sacramenta fidei Hac de causa, nullus ritus sacramentalis potest ad placitum ministri vel communitatis mutari vel ad eorum variari commodum. Ipsa auctoritas Ecclesiae suprema non potest liturgiam ad placitum commutare suum, sed solummodo in …
  14. 1126 III. Sacramenta fidei Ceterum, quia sacramenta communionem fidei in Ecclesia exprimunt et explicant, lex orandi quoddam est e criteriis essentialibus dialogi qui unitatem christianorum intendit restaurare. 57
  15. 1127 IV. Sacramenta salutis Sacramenta, in fide digne celebrata, gratiam conferunt quam significant. 58 Sunt efficacia quia in eis Ipse Christus operatur: Ipse est qui baptizat, Ipse est qui in Suis agit sacramentis ut gratiam communicet …
  16. 1128 IV. Sacramenta salutis Hic est sensus affirmationis Ecclesiae: 59 sacramenta agunt ex opere operato (seu « ex ipso facto quod actio adimpleta est »), id est, virtute salvifici operis Christi, semel pro semper adimpleti. Inde …
  17. 1129 IV. Sacramenta salutis Ecclesia affirmat sacramenta Novi Foederis esse pro credentibus ad salutem necessaria . 61 « Gratia sacramentalis » est gratia Spiritus Sancti a Christo donata et unicuique sacramento propria. Spiritus sanat et transformat …
  18. 1130 V. Sacramenta vitae aeternae Ecclesia mysterium Domini sui celebrat « donec veniat » ( 1 Cor 11,26) et « sit Deus omnia in omnibus » ( 1 Cor 15,28). Inde ab aetate apostolica, liturgia ad suum …
  19. 1131 Compendium Sacramenta sunt signa efficacia gratiae, a Christo instituta et Ecclesiae concredita, per quae vita divina nobis praebetur. Ritus visibiles quibus sacramenta celebrantur, gratias significant et efficiunt unicuique sacramento proprias. Fructum ferunt in …
  20. 1132 Compendium Ecclesia sacramenta celebrat tamquam sacerdotalis communitas a sacerdotio baptismali et ab illo ministrorum ordinatorum exstructa .
  21. 1133 Compendium Spiritus Sanctus ad sacramenta per Verbum Dei praeparat et per fidem quae Verbum accipit in cordibus bene dispositis. Tunc sacramenta fidem roborant et exprimunt .
  22. 1134 Compendium Vitae sacramentalis fructus est simul personalis et ecclesialis. Ex altera parte, hic fructus pro omni fideli est vita pro Deo in Iesu Christo; ex altera, pro Ecclesia est augmentum in caritate et …
  23. 1210 SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA Sacramenta novae Legis a Christo sunt instituta et numero sunt septem, scilicet, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium. Septem sacramenta omnes gressus omniaque magni ponderis momenta in christiani vita …
  24. 1211 SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA Secundum hanc analogiam, imprimis tria exponentur sacramenta initiationis christianae ( caput primum ), deinde sacramenta sanationis ( caput secundum ), tandem sacramenta quae in servitium sunt communionis et missionis fidelium ( caput …
  25. 1212 CAPUT PRIMUM INITIATIONIS CHRISTIANAE SACRAMENTA Per initiationis christianae sacramenta, Baptismum, Confirmationem et Eucharistiam, omnis vitae christianae ponuntur fundamenta . « Divinae consortium naturae, quo homines per Christi gratiam donantur, similitudinem quandam prae se fert ortus vitae naturalis, …
  26. 1420 CAPUT SECUNDUM SACRAMENTA SANATIONIS Per initiationis christianae sacramenta, homo vitam Christi recipit novam. Hanc autem vitam « in vasis fictilibus » (2 Cor 4,7) gestamus. Nunc ea adhuc « abscondita est cum Christo in Deo » …
  27. 1421 CAPUT SECUNDUM SACRAMENTA SANATIONIS Dominus Iesus Christus, medicus nostrarum animarum nostrorumque corporum, qui paralytico peccata remisit et salutem reddidit corporis, 2 voluit Ecclesiam Suam, Spiritus Sancti virtute, Eius opus sanationis prosequi et salutis, etiam relate ad …
  28. 1533 CAPUT TERTIUM SACRAMENTA IN SERVITIUM COMMUNIONIS Baptismus, Confirmatio et Eucharistia sacramenta sunt christianae initiationis. Ipsa vocationem fundant communem omnium discipulorum Christi, vocationem ad sanctitatem et ad missionem evangelizationis mundi. Gratias conferunt necessarias ad vitam secundum Spiritum in hac …
  29. 1534 CAPUT TERTIUM SACRAMENTA IN SERVITIUM COMMUNIONIS Duo alia sacramenta, Ordo et Matrimonium, ad aliorum ordinantur salutem. Etiam ad salutem conferunt personalem, sed id efficiunt per aliorum servitium. Missionem particularem conferunt in Ecclesia et aedificationi inserviunt populi Dei.
  30. 1535 CAPUT TERTIUM SACRAMENTA IN SERVITIUM COMMUNIONIS In his sacramentis, illi qui iam Baptismo et Confirmatione sunt consecrati 138 ad commune omnium fidelium sacerdotium, possunt consecrationes accipere particulares. Illi qui sacramentum Ordinis recipiunt, consecrantur « ad Ecclesiam verbo et …