II. Ecclesiae sacramenta

Numerus 1117 Catechismi

Ecclesia, per Spiritum qui eam « in omnem veritatem » (Io 16,13) deducit, hunc thesaurum a Christo receptum paulatim agnovit eiusque « dispensationem » determinavit sicut pro sacrarum Scripturarum canone fecit et fidei doctrina, tamquam fidelis mysteriorum Dei dispensatrix.45 Sic Ecclesia saeculorum discrevit decursu, inter suas celebrationes liturgicas, septem esse quae, sensu huius termini proprio, sacramenta sunt a Domino instituta.

Fons publicus ↗