Carnis resurrectio
22 numeri
- 988 ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM» Symbolum christianum — Professio nostrae fidei in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum atque de Eius actione creatrici, salvatrici et sanctificanti — ad culmen pervenit in proclamatione resurrectionis mortuorum in fine temporum …
- 989 ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM» Firmiter credimus atque adeo speramus: sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit, ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit. …
- 990 ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM» Verbum « caro » hominem denotat in eius condicione debilitatis et mortalitatis. 561 « Carnis resurrectio » significat post mortem non solum vitam animae haberi immortalis, sed etiam nostra « mortalia corpora …
- 991 ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM» Credere mortuorum resurrectionem elementum fuit essentiale fidei christianae inde ab eius initiis. « Fiducia christianorum resurrectio mortuorum. Illam credentes sumus »: 562 « Quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non …
- 992 Progressiva Resurrectionis revelatio Resurrectio mortuorum progressive a Deo est populo Eius revelata. Spes in corporalem mortuorum resurrectionem praevaluit tamquam intrinseca consequentia fidei in Deum totius hominis, animae et corporis, Creatorem. Caeli et terrae Creator est …
- 993 Progressiva Resurrectionis revelatio Pharisaei 564 et plures Domini coaetanei 565 resurrectionem exspectabant. Iesus illam firmiter docet. Sadducaeis qui eam negant, respondet: « Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? » ( Mc …
- 994 Progressiva Resurrectionis revelatio Immo vero: Iesus fidem resurrectionis cum Sua propria coniungit Persona: « Ego sum Resurrectio et Vita » ( Io 11,25). Ipse Iesus novissimo die resuscitabit illos qui in Eum crediderint 566 et …
- 995 Progressiva Resurrectionis revelatio Christi esse testem est « testem Resurrectionis Eius » ( Act 1,22) 572 esse, manducavisse et bibisse « cum Illo postquam resurrexit a mortuis » ( Act 10,41). Spes christiana resurrectionis est …
- 996 Progressiva Resurrectionis revelatio Inde ab initio, fides christiana resurrectionis incomprehensionibus occurrit et oppositionibus. 573 « In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione ». …
- 997 Quomodo resurgunt mortui? Quid est « resurgere » ? In morte, animae et corporis separatione, corpus hominis in corruptionem decidit, dum eius anima in Dei occursum procedit, manens tamen in exspectatione corpori suo glorificato sese …
- 998 Quomodo resurgunt mortui? Quis resurget ? Omnes homines qui mortui sunt: « Procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii » ( Io 5,29). 575
- 999 Quomodo resurgunt mortui? Quomodo ? Christus cum proprio Suo corpore surrexit: « Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! » ( Lc 24,39); sed Ipse ad vitam non rediit terrestrem. Pari modo, …
- 1000 Quomodo resurgunt mortui? Hic « modus quo resurrectio fiet », nostram imaginationem nostrumque superat intellectum; ipse solum in fide est accessibilis. Sed nostra in Eucharistia participatio iam nobis praelibationem praebet transfigurationis nostri corporis per Christum: …
- 1001 Quomodo resurgunt mortui? Quando ? Modo definitivo, « in novissimo die » ( Io 6,39-40. 44.54; 11,24); « in fine mundi ». 579 Resurrectio etenim mortuorum intime cum Parusia Christi connectitur: « Quoniam Ipse Dominus …
- 1002 Cum Christo resuscitati Si verum est Christum nos « in novissimo die » esse resuscitaturum, etiam est verum nos iam quodammodo cum Christo esse resuscitatos. Revera, vita christiana, propter Spiritum Sanctum, est, iam in terris, …
- 1003 Cum Christo resuscitati Credentes, Christo per Baptismum coniuncti, realiter vitam caelestem Christi resuscitati iam participant, 580 sed haec vita permanet « abscondita [...] cum Christo in Deo » ( Col 3,3). Ipse nos « et …
- 1004 Cum Christo resuscitati In huius diei exspectatione, corpus et anima credentis iam dignitatem participant essendi « in Christo »; unde exigentia observantiae erga proprium corpus, sed etiam erga corpus alius, praesertim cum patitur: « Corpus …
- 1005 II. In Christo Iesu mori Ad resurgendum cum Christo oportet cum Christo mori, oportet « peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum » ( 2 Cor 5,8). In profectione, 581 quae est mors, anima a corpore …
- 1016 Compendium Anima per mortem a corpore separatur, sed in resurrectione Deus vitam incorruptibilem corpori nostro reddet transformato, illud iterum nostrae coniungens animae. Sicut Christus resurrexit et in aeternum vivit, omnes nos ultimo resurgemus …
- 1017 Compendium « Credimus [...] veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus ». 604 Seminatur tamen in sepulcro corpus corruptibile, resurgit corpus incorruptibile , 605 « corpus spiritale » ( 1 Cor 15,44).
- 1018 Compendium Consequenter ad peccatum originale, homo debet corporalem subire mortem « a qua [...] si non peccasset subtractus fuisset ». 606
- 1019 Compendium Iesus, Filius Dei, mortem pro nobis est libere passus in totali et libera submissione voluntati Dei, Patris Sui. Sua Morte vicit mortem, possibilitatem salutis omnibus sic aperiens hominibus .