Quomodo resurgunt mortui?

Numerus 999 Catechismi

Quomodo? Christus cum proprio Suo corpore surrexit: « Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! » (Lc 24,39); sed Ipse ad vitam non rediit terrestrem. Pari modo, in Eo « omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant », 576 sed hoc corpus transfigurabitur in corpus gloriae, 577 in « corpus spiritale » (1 Cor 15,44):

« Sed dicet aliquis: "Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?" Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum [...]. Seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; [...] mortui suscitabuntur incorrupti [...]. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem » (1 Cor 15,35-37.42.52-53).

Fons publicus ↗