Matrimonium
77 numeri
- 2361 III. Coniugum amor « Sexualitas [...], per quam vir ac femina se dedunt vicissim actibus coniugum propriis sibi ac peculiaribus, minime quiddam est dumtaxat biologicum, sed tangit personae humanae ut talis veluti nucleum intimum. Sexualitas …
- 2362 III. Coniugum amor « Actus [...], quibus coniuges intime et caste inter se uniuntur, honesti ac digni sunt et, modo vere humano exerciti, donationem mutuam significant et fovent, qua sese invicem laeto gratoque animo locupletant …
- 2363 III. Coniugum amor Coniugum unione, duplex matrimonii finis ducitur in rem: ipsorum coniugum bonum et vitae transmissio. Hae duae significationes seu valores matrimonii separari non possunt, quin vita spiritualis coniugum alteretur et matrimonii bona atque …
- 2364 Coniugalis fidelitas Ab utroque coniugum constituitur « intima communitas vitae et amoris coniugalis, [quae] a Creatore condita suisque legibus instructa, foedere coniugii seu irrevocabili consensu personali instauratur ». 243 Uterque, alter alteri, se donat …
- 2365 Coniugalis fidelitas Fidelitas constantiam exprimit in verbo dato servando. Deus fidelis est. Matrimonii sacramentum virum et mulierem introducit in fidelitatem Christi erga Eius Ecclesiam. Castitate coniugali coram mundo testimonium praebent huius mysterii. Sanctus Ioannes …
- 2366 Matrimonii fecunditas Fecunditas quoddam est donum, quidam matrimonii finis , quia amor coniugalis naturaliter ad id tendit ut fecundus sit. Filius mutuo coniugum amori extrinsece addendus non accedit; surgit in ipso corde huius mutui …
- 2367 Matrimonii fecunditas Coniuges, ad vitam dandam vocati, potentiam creatricem et paternitatem participant Dei. 250 « In officio humanam vitam transmittendi atque educandi, quod tamquam propria eorum missio considerandum est, coniuges sciunt se cooperatores esse …
- 2373 Donum filii Sacra Scriptura et traditionalis praxis Ecclesiae in familiis numerosis signum vident benedictionis divinae et generositatis parentum. 260
- 2374 Donum filii Magnus est dolor matrimonio coniunctorum qui se steriles detegunt. « Quid dabis mihi? », quaerit Abram a Deo. « Ego vadam absque liberis... » ( Gn 15,2). « Da mihi liberos, alioquin …
- 2375 Donum filii Investigationes quae humanam minuere intendunt sterilitatem, fovendae sunt, si deserviant « personae humanae, eius iuribus inalienabilibus eiusque vero atque integro bono, secundum Dei consilium ac voluntatem ». 261
- 2376 Donum filii Technicae artes, quae parentum provocant dissociationem per interventum personae a matrimonio alienae (spermatis vel ovocyti donum, uteri commodatum) graviter sunt inhonestae. Hae technicae artes (inseminatio vel fecundatio artificiales heterologae) filii laedunt ius …
- 2377 Donum filii Hae technicae artes intra matrimonium exercitae (inseminatio et fecundatio artificiales homologae) fortasse minus sunt damnosae, sed moraliter manent inacceptabiles. Actum sexualem ab actu dissociant procreativo. Actus, filii fundans exsistentiam, iam non est …
- 2378 Donum filii Filius non est quid debitum , sed donum . « Donum [...] praestantissimum [...] matrimonii » est persona humana. Filius nequit considerari quasi proprietatis obiectum, ad quod induceret agnoscere ambitum « ius …
- 2379 Donum filii Evangelium ostendit physicam sterilitatem malum absolutum non esse. Coniuges, qui, exhaustis legitimis ad medicinam recursibus, infecunditatem patiuntur, se Domini sociabunt cruci, quae omnis fecunditatis spiritualis est fons. Suam significare possunt generositatem, filios …
- 2397 Compendium Foedus, quod coniuges libere contraxerunt, amorem implicat fidelem. Ipsum eis obligationem infert matrimonium suum custodire indissolubile .
- 2398 Compendium Fecunditas quoddam est matrimonii bonum, donum, finis. Coniuges, vitam donantes, Dei participant paternitatem .
- 2400 Compendium Adulterium et divortium, polygamia et libera iunctio graves sunt offensae contra matrimonii dignitatem .