← Omnia argumenta

Matrimonium

77 numeri

  1. 1634 Matrimonia mixta et disparitas cultus Confessionis diversitas inter coniuges obstaculum insuperabile non constituit pro matrimonio, cum ipsi valent id in commune afferre quod unusquisque eorum in sua recepit communitate et mutuo discere quomodo unusquisque in sua vivat …
  2. 1635 Matrimonia mixta et disparitas cultus Secundum ius in Ecclesia latina vigens, matrimonium mixtum pro sua liceitate eget explicita permissione auctoritatis ecclesiasticae. 289 In casu disparitatis cultus explicita dispensatio ab impedimento requiritur ut validum sit Matrimonium. 290 Haec …
  3. 1636 Matrimonia mixta et disparitas cultus Multis in regionibus, propter dialogum oecumenicum, communitates christianae, quas id afficit, actionem pastoralem pro matrimoniis mixtis communem instruxerunt. Eius munus est, hos adiuvare coniuges ut in sua condicione particulari sub fidei vivant …
  4. 1637 Matrimonia mixta et disparitas cultus In matrimoniis cum disparitate cultus, coniux catholicus munus habet particulare: « Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre » ( 1 Cor 7,14). Pro coniuge …
  5. 1638 IV. Effectus sacramenti Matrimonii « Ex valido Matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum; in Matrimonio praeterea christiano coniuges ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur ». 293
  6. 1639 Vinculum matrimoniale Consensus quo coniuges sese mutuo dant et accipiunt, a Deo Ipso sigillatur. 294 Ex eorum foedere, « institutum ordinatione divina firmum oritur, etiam coram societate ». 295 Sponsorum foedus in Dei cum …
  7. 1640 Vinculum matrimoniale Vinculum matrimoniale propterea a Deo Ipso stabilitur, ita ut Matrimonium ratum et consummatum inter baptizatos nunquam possit dissolvi. Hoc vinculum quod ex actu humano sponsorum libero et ex matrimonii sequitur consummatione, realitas …
  8. 1641 Gratia sacramenti Matrimonii Coniuges christiani « in suo vitae statu et ordine proprium suum in populo Dei donum habent ». 298 Haec gratia sacramenti Matrimonii propria ad perficiendum destinatur coniugum amorem, ad eorum unitatem indissolubilem …
  9. 1642 Gratia sacramenti Matrimonii Christus est huius gratiae fons . « Sicut enim Deus olim Foedere dilectionis et fidelitatis populo Suo occurrit, ita nunc hominum Salvator Ecclesiaeque Sponsus, per sacramentum Matrimonii christifidelibus coniugibus obviam venit ». …
  10. 1643 V. Amoris coniugalis bona et exigentiae « Coniugalis amor secum infert universalitatem, in quam ingrediuntur omnes partes ipsius personae — postulationes corporis et instinctus, vires sensuum et affectuum, desideria spiritus et voluntatis —; spectat ille ad unitatem quam …
  11. 1644 Matrimonii unitas et indissolubilitas Coniugum amor, sua ipsa natura, unitatem et indissolubilitatem exigit eorum communitatis personalis quae totam eorum amplectitur vitam: « Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet » ( Mt 19,6). 304 Coniuges « …
  12. 1645 Matrimonii unitas et indissolubilitas « Aequali etiam dignitate personali cum mulieris tum viri agnoscenda in mutua atque plena dilectione, unitas Matrimonii a Domino confirmata luculenter apparet ». 306 Polygamia huic aequali dignitati est contraria atque coniugali …
  13. 1646 Amoris coniugalis fidelitas Amor coniugalis, sua ipsa natura, inviolabilem a coniugibus exigit fidelitatem. Hoc ex eorum ipsorum consequitur dono quod sibi mutuo impertiunt coniuges. Amor definitivus esse vult. Ipse « usque ad novam decisionem » …
  14. 1647 Amoris coniugalis fidelitas Profundissimum motivum in fidelitate Dei ad Eius Foedus invenitur, Christi ad Ecclesiam. Per Matrimonii sacramentum, coniuges apti fiunt qui hanc repraesentent fidelitatem eamque testentur. Per sacramentum, indissolubilitas Matrimonii novum et profundiorem accipit …
  15. 1648 Amoris coniugalis fidelitas Videri potest difficile, immo impossibile, se pro tota vita personae ligare humanae. Eo ipso maximi est momenti Bonum Nuntium proclamare: Deum nos amore definitivo amare et irrevocabili, coniuges hunc participare amorem qui …
  16. 1652 Mens ad fecunditatem aperta « Indole autem sua naturali, ipsum institutum matrimonii amorque coniugalis ad procreationem et educationem prolis ordinantur iisque veluti suo fastigio coronantur »: 312 « Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et ad …
  17. 1653 Mens ad fecunditatem aperta Amoris coniugalis fecunditas ad vitae moralis, spiritualis et supernaturalis extenditur fructus quos parentes per educationem suis tradunt filiis. Parentes praecipui sunt et primi suorum filiorum educatores. 314 Hoc sensu, fundamentale matrimonii et …
  18. 1654 Mens ad fecunditatem aperta Coniuges quibus Deus habere filios non concessit, possunt tamen vitam coniugalem degere plenam sensu sub ratione humana et christiana. Eorum matrimonium potest caritatis, acceptionis et sacrificii fecunditate elucescere.
  19. 1655 VI. Ecclesia domestica Christus in sinu sanctae Familiae Ioseph et Mariae nasci et crescere voluit. Ecclesia aliud non est nisi « familia Dei ». Inde ab eius originibus, Ecclesiae nucleus saepe ex illis constabat qui …
  20. 1656 VI. Ecclesia domestica Nostris diebus, in mundo saepe fidei alieno et etiam hostili, familiae credentes maximi sunt momenti tamquam viventis et elucentis fidei foci. Hac de causa, Concilium Vaticanum II familiam, cum vetere quadam expressione, …
  21. 1657 VI. Ecclesia domestica Hic, modo praeclaro, sacerdotium baptismale exercetur patris familias, matris, filiorum, omnium familiae membrorum « in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate ». 320 Familia, …
  22. 1658 VI. Ecclesia domestica Oportet adhuc quasdam commemorare personas quae, propter condiciones concretas in quibus debent vivere — et saepe quin id voluerint — peculiariter cordi Iesu sunt proximae quaeque affectum et sollicitudinem Ecclesiae et praesertim …
  23. 1659 Compendium Sanctus Paulus dicit : « Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam [...]. Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et Ecclesia ! » ( Eph 5,25.32).
  24. 1660 Compendium Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se intimam vitae et amoris constituunt communitatem, a Creatore est fundatum et suis propriis legibus praeditum. Natura sua ad coniugum ordinatur bonum, sicut etiam ad …
  25. 1661 Compendium Matrimonii sacramentum unionem Christi significat et Ecclesiae. Coniugibus confert gratiam sese amandi amore quo Christus Suam dilexit Ecclesiam; sic sacramenti gratia amorem coniugum perficit humanum, indissolubilem eorum confirmat unitatem eosque in via …
  26. 1662 Compendium Matrimonium consensu fundatur coniugum, id est, voluntate sese mutuo et definitive donandi ad vivendum in fidelis et fecundi amoris foedere .
  27. 1663 Compendium Quia matrimonium coniuges in publicum vitae statum stabilit in Ecclesia, oportet eius celebrationem publicam esse intra celebrationem liturgicam, coram sacerdote (vel Ecclesiae qualificato teste), testibus et fidelium congregatione .
  28. 1664 Compendium Unitas, indissolubilitas et mens ad fecunditatem aperta matrimonio sunt essentiales. Polygamia est matrimonii unitati repugnans; divortium id separat quod Deus coniunxit; fecunditatis reiectio vitam disiungit coniugalem ab eius « praestantissimo dono », …
  29. 1666 Compendium Domus christiana locus est in quo filii primum fidei recipiunt nuntium. Propterea domus familiaris iure « Ecclesia domestica » appellatur, gratiae et orationis communitas, virtutum humanarum et caritatis christianae schola .
  30. 2360 III. Coniugum amor Sexualitas ad coniugalem ordinatur amorem viri et mulieris. In matrimonio, corporalis coniugum intimitas signum et pignus fit spiritualis communionis. Inter baptizatos, matrimonii vincula sacramento sanctificantur.