Ecclesia
123 numeri
- 748 ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM» « Lumen gentium cum sit Christus, haec sacrosancta Synodus, in Spiritu Sancto congregata, omnes homines claritate Eius, super faciem Ecclesiae resplendente, illuminare vehementer exoptat, omni creaturae Evangelium annuntiando ». 120 His verbis …
- 749 ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM» Articulus de Ecclesia etiam plene ab illo de Spiritu Sancto dependet qui eum praecedit. « Quia cum iam demonstratum sit Spiritum Sanctum omnis sanctitatis fontem et largitorem esse, nunc ab Eodem Ecclesiam …
- 750 ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM» Credere Ecclesiam « Sanctam » esse et « Catholicam », illamque esse « Unam » et « Apostolicam » (sicut Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum adiungit) inseparabile est a fide in Deum Patrem et Filium …
- 751 I. Ecclesiae nomina et imagines Verbum « Ecclesia » [« ekklesia, », « ek-kalein », vocare ex] « convocationem » significat. Congregationem denotat populi, 124 generatim indolis religiosae. Hoc verbum frequenter a Vetere Testamento graeco adhibetur pro …
- 752 I. Ecclesiae nomina et imagines In sermone christiano, verbum « Ecclesia » congregationem denotat liturgicam, 126 sed etiam communitatem localem 127 et totam communitatem universalem credentium. 128 Hae tres significationes de facto sunt inseparabiles. « Ecclesia » …
- 753 Ecclesiae symbola In sacra Scriptura, multitudinem invenimus imaginum et figurarum quae inter se connectuntur, per quas Revelatio de Ecclesiae mysterio loquitur inexhauribili. Imagines ex Vetere Testamento desumptae variationes constituunt eiusdem ideae illis subiacentis, ideae …
- 754 Ecclesiae symbola « Est enim Ecclesia ovile , cuius ostium unicum et necessarium Christus est. 132 Est etiam grex, cuius Ipse Deus pastorem Se fore praenuntiavit, 133 et cuius oves, etsi a pastoribus humanis …
- 755 Ecclesiae symbola « Est Ecclesia agricultura seu ager Dei. 137 In illo agro crescit antiqua oliva, cuius radix sancta fuerunt Patriarchae, et in qua Iudaeorum et gentium reconciliatio facta est et fiet. 138 Ipsa …
- 756 Ecclesiae symbola « Saepius quoque Ecclesia dicitur aedificatio Dei. 142 Dominus Ipse Se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui factus est in caput anguli ( Mt 21,42 et par; Act 4,11; 1 Pe …
- 757 Ecclesiae symbola « Ecclesia etiam, "quae sursum est Ierusalem" et "Mater nostra" appellatur ( Gal 4,26); 149 describitur ut Sponsa immaculata Agni immaculati, 150 quam Christus "dilexit, et Seipsum tradidit pro ea, ut illam …
- 758 II. Origo, fundatio et missio Ecclesiae Ad mysterium Ecclesiae scrutandum, oportet imprimis eius originem in consilio meditari Sanctissimae Trinitatis et eius progressivam in historia effectionem.
- 759 Consilium in corde Patris ortum « Aeternus Pater, liberrimo et arcano sapientiae ac bonitatis Suae consilio, mundum universum creavit, homines ad participandam vitam divinam elevare decrevit », ad quam omnes homines in Filio Suo appellat. « Credentes …
- 760 Ecclesia – iam ab origine mundi praefigurata « Mundus propter hanc [Ecclesiam] creatus est », dicebant christiani priorum temporum. 153 Deus mundum creavit intuitu communionis in vita Sua divina, communionis quae efficitur per « convocationem » hominum in Christum, …
- 761 Ecclesia – in Vetere Foedere praeparata Populi Dei congregatio incipit ab instante in quo peccatum communionem hominum cum Deo hominumque inter se destruit. Ecclesiae congregatio est quasi reactio Dei ad chaos a peccato provocatum. Haec readunatio secreto in …
- 762 Ecclesia – in Vetere Foedere praeparata Remota praeparatio congregationis populi Dei incipit cum vocatione Abraham, cui Deus promittit eum patrem populi magni futurum esse. 157 Praeparatio immediata cum electione incipit Israel, tamquam populi Dei. 158 Per suam electionem, …
- 763 Ecclesia – a Christo Iesu constituta Ad Filium pertinet, in plenitudine temporum, consilium salutis Patris Sui ad effectum adducere: haec est Eius « missionis » ratio. 163 « Dominus enim Iesus Ecclesiae Suae initium fecit praedicando faustum nuntium, …
- 764 Ecclesia – a Christo Iesu constituta « Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit ». 166 Iesu accipere verbum est « Regnum ipsum suscipere ». 167 Germen et initium Regni sunt « pusillus grex …
- 765 Ecclesia – a Christo Iesu constituta Dominus Iesus Suam communitatem instruxit structura quae usque ad plenam Regni permanebit adimpletionem. Electio habetur imprimis Duodecim cum Petro tamquam eorum duce. 171 Ii, duodecim Israel repraesentantes tribus, 172 petrae sunt fundamenti …
- 766 Ecclesia – a Christo Iesu constituta Sed Ecclesia praecipue nata est ex dono totali Christi pro nostra salute, in Eucharistiae institutione anticipato et in cruce deducto in rem. « Exordium et incrementum [Ecclesiae] significantur sanguine et aqua ex …
- 767 Ecclesia – a Spiritu Sancto manifestata « Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum, missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret ». 180 Tunc « Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, [et] …
- 768 Ecclesia – a Spiritu Sancto manifestata Spiritus Sanctus « Ecclesiam [...] diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit », 183 ut suam efficiat missionem. « Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris instructa fideliterque Eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et …
- 769 Ecclesia – consummata in gloria « Ecclesia [...] nonnisi in gloria caelesti consummabitur », 185 in Adventu Christi glorioso. Usque ad talem diem, « inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia ». 186 Hic in …
- 770 III. Ecclesiae mysterium Ecclesia est in historia, sed eam simul transcendit. « Mens fide tantummodo illustrata » 190 potest in eius realitate visibili realitatem quamdam spiritualem perspicere quae vitam portat divinam.
- 771 Ecclesia – simul visibilis et spiritualis « Unicus mediator Christus Ecclesiam Suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat, qua veritatem et gratiam ad omnes diffundit ». Ecclesia est …
- 772 Ecclesia – mysterium unionis hominum cum Deo In Ecclesia, Christus Suum proprium mysterium tamquam scopum consilii Dei adimplet et revelat: « recapitulare omnia in Christo » ( Eph 1,10). Sanctus Paulus unionem sponsalem Christi et Ecclesiae « mysterium [...] …
- 773 Ecclesia – mysterium unionis hominum cum Deo In Ecclesia, haec hominum communio cum Deo per caritatem quae « numquam excidit » ( 1 Cor 13,8), finis est qui ordinat quiquid in ea medium est sacramentale huic connexum mundo qui …
- 774 Ecclesia – sacramentum universale salutis Verbum graecum mysterion duobus vocabulis in linguam latinam versum est: mysterium et sacramentum . In ulteriore interpretatione, vocabulum sacramentum magis visibile exprimit signum realitatis occultae salutis, quam vocabulum mysterium denotat. Hoc sensu, …
- 775 Ecclesia – sacramentum universale salutis Ecclesia est « in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis »: 201 sacramentum esse intimae unionis hominum cum Deo : talis est primus …
- 776 Ecclesia – sacramentum universale salutis Tamquam sacramentum, Ecclesia instrumentum est Christi. « Ab Eo etiam ut instrumentum Redemptionis omnium adsumitur », 202 « universale salutis sacramentum » 203 per quod Christus « mysterium amoris Dei erga homines …
- 777 Compendium Verbum « Ecclesia » « convocationem » significat. Congregationem denotat eorum quos Verbum Dei convocat ut populum Dei efforment et qui, Christi corpore nutriti, fiunt ipsi corpus Christi .