← Omnia argumenta

Deus

34 numeri

  1. 198 CAPUT PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM Nostra fidei Professio incipit a Deo , quia Deus est « primus et [...] novissimus » ( Is 44,6), omnium initium et finis. « Credo » incipit a Deo Patre , quia …
  2. 199 Paragraphus 1 CREDO IN DEUM « Credo in Deum »: haec prima Professionis fidei affirmatio est etiam omnium maxime fundamentalis. Totum Symbolum de Deo loquitur, et cum de homine etiam loquitur et de mundo, id in relatione …
  3. 200 I. « Credo in unum Deum » His verbis Symbolum incipit Nicaenum-Constantinopolitanum. Confessio unicitatis Dei, quae in Revelatione divina Veteris Foederis radicatur, ab illa exsistentiae Dei est inseparabilis atque etiam prorsus fundamentalis. Deus est Unus: non est nisi unus …
  4. 201 I. « Credo in unum Deum » Israel, electo Suo, Deus, tamquam Unum, Se revelavit: « Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex …
  5. 202 I. « Credo in unum Deum » Ipse Iesus Deum « unum Dominum » esse confirmat Eumque ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et ex tota virtute amandum esse. 20 Simul autem indicat, Se …
  6. 203 II. Deus Nomen Suum revelat Deus populo Suo Israel Se revelavit, illi Nomen Suum praebens cognoscendum. Nomen essentiam, identitatem personae et sensum exprimit vitae eius. Deus nomen habet. Ille vis anonyma non est. Nomen tradere suum est …
  7. 204 II. Deus Nomen Suum revelat Deus populo Suo, modo progressivo et sub diversis nominibus, Se revelavit, sed revelatio Nominis divini facta Moysi in theophania rubi ardentis, in limine Exodi et Foederis Sinaitici, tamquam revelatio pro Vetere et …
  8. 205 Deus vivens Deus Moysen vocat de medio rubi, qui ardet quin consummatur. Deus dicit Moysi: « Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob » ( Ex 3,6). Deus est …
  9. 206 « Ego sum qui sum » Deus, Nomen Suum YHWH revelans arcanum, scilicet, « Ego sum Ille qui est » vel « Ego sum Ille qui sum » vel etiam « Ego sum qui Ego sum », dicit …
  10. 207 « Ego sum qui sum » Deus, Nomen revelans Suum, simul Suam revelat fidelitatem, quae ab aeterno et in aeternum est, quae pro praeterito valet (« Ego sum Deus patris tui », Ex 3,6) sicut pro futuro (« …
  11. 208 « Ego sum qui sum » Coram attrahenti et arcana Dei praesentia, homo parvitatem detegit suam. Coram rubo ardenti, Moyses calceamenta solvit vultumque velat in conspectu divinae sanctitatis. 24 Coram gloria ter sancti Dei, Isaias exclamat: « Vae …
  12. 209 « Ego sum qui sum » Populus Israel Nomen Dei propter reverentiam erga Eius sanctitatem non pronuntiat. In sacrae Scripturae lectione, Nomen revelatum titulo divino « Dominus » ( Adonai , graece 5bD4@H) substituitur. Hoc titulo divinitas acclamabitur …
  13. 210 « Deus teneritudinis et clementiae » Post peccatum Israel, qui se a Deo avertit ad vitulum aureum adorandum, 25 Deus intercessionem exaudit Moysis et acceptat in medio populi ambulare infidelis, amorem Suum ita manifestans. 26 Deus Moysi qui …
  14. 211 « Deus teneritudinis et clementiae » Nomen divinum « Ego sum » vel « Ille est » Dei exprimit fidelitatem qui, infidelitate peccati hominum et punitione quam illud meretur non obstantibus, « custodit misericordiam in milia » ( …
  15. 212 Solus Deus EST Saeculorum decursu, fides Israel divitias in revelatione Nominis divini contentas explanare altiusque in eas penetrare potuit. Deus est unus, extra Illum non sunt dei. 28 Ille mundum et historiam transcendit. Ille caelum …
  16. 213 Solus Deus EST Revelatio igitur Nominis ineffabilis « Ego sum qui sum » hanc continet veritatem: solus Deus EST. Hoc sensu iam translatio Septuaginta interpretum et post illam Traditio Ecclesiae Nomen intellexerunt divinum: Deus est …
  17. 214 III. Deus, « Ille qui est », est veritas et amor Deus, « Ille qui est », Se Israel revelavit tamquam Illum qui est « multae miserationis ac verax » ( Ex 34,6). Haec duo verba, modo compendioso, Nominis divini exprimunt divitias. Deus …
  18. 215 Deus veritas est « Principium verborum Tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae Tuae » ( Ps 119,160). « Nunc ergo, Domine Deus, Tu es Deus, et verba Tua erunt vera » ( 2 Sam …
  19. 216 Deus veritas est Veritas Dei est Eius sapientia, quae toti ordini creationis et gubernationis dominatur mundi. 31 Deus qui solus caelum et terram creavit, 32 solus potest veram omnium rerum creatarum cognitionem in earum relatione …
  20. 217 Deus veritas est Deus etiam verus est cum Se revelat: doctrina quae venit a Deo, est « Lex veritatis » ( Mal 2,6). Cum « in mundum » Filium mittat Suum, erit « ut testimonium …
  21. 218 Deus caritas est Historiae suae decursu, Israel detegere potuit, Deum nonnisi unum habuisse motivum ut Se revelaret et illum inter omnes populos eligeret ut Eius esset: amorem Suum gratuitum. 35 Israel per suos intellexit Prophetas, …
  22. 219 Deus caritas est Dei amor erga Israel amori patris erga filium comparatur suum. 38 Hic amor amore matris erga filios suos est fortior. 39 Deus populum amat Suum plus quam sponsus suam dilectam; 40 hic …
  23. 220 Deus caritas est Dilectio Dei est « sempiterna » ( Is 54,8): « Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te » ( Is 54,10). « In caritate perpetua dilexi …
  24. 221 Deus caritas est Sanctus Ioannes adhuc ulterius progreditur cum testatur: « Deus caritas est » ( 1 Io 4,8.16): ipsum Dei Esse est amor. Filium Suum unicum et Spiritum amoris in plenitudine temporum mittens, Deus …
  25. 222 IV. De consectariis fidei in Unum Deum Credere in Deum, Unum, Illumque amare ex toto quod quis est, immensa habet pro tota nostra vita consectaria.
  26. 223 IV. De consectariis fidei in Unum Deum Dei magnitudinem et maiestatem cognoscere : « Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram » ( Iob 36,26). Propterea Deus esse debet « primus cui praestatur servitium ». 43
  27. 224 IV. De consectariis fidei in Unum Deum In gratiarum actione vivere : si Deus Unus est, quidquid sumus et habemus, ab Illo venit: « Quid autem habes quod non accepisti? » ( 1 Cor 4,7). « Quid retribuam Domino …
  28. 225 IV. De consectariis fidei in Unum Deum Unitatem et veram dignitatem omnium hominum cognoscere : omnes sunt facti « ad imaginem et similitudinem » Dei ( Gn 1,26).
  29. 226 IV. De consectariis fidei in Unum Deum Rebus creatis bene uti : fides in Unum Deum nos ducit ad utendum omnibus quae Ipse non sunt, in mensura qua ea nos ad Illum admovent, et ad separandum nos ab eis …
  30. 227 IV. De consectariis fidei in Unum Deum In omnibus adiunctis Deo fidere , in rebus etiam adversis. Oratio quaedam sanctae Theresiae a Iesu id exprimit mirabiliter: « Nihil te turbet, nihil te terreat, omnia transeunt, Deus non mutatur, patientia …