Observantia integritatis creationis
Numerus 2417 Catechismi
Deus animalia procurationi concredidit illius quem Ipse ad Suam creavit imaginem. 294 Legitimum igitur est animalibus uti ad nutrimentum vel ad vestes conficiendas. Ea mansuefacere licet ut homini in eius laboribus vel in eius otiis assistant. Medica et scientifica experimenta in animalibus sunt exercitia moraliter acceptabilia, si intra rationabiles permaneant limites et ad vitas humanas curandas conferant vel salvandas.