Ad argumentum ire
-
981
II. Potestas clavium
Christus, post Resurrectionem Suam, Suos misit Apostolos ut praedicarent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes » ( Lc 24,47). Apostoli eorumque successores hoc « ministerium reconciliationis » …
→
-
982
II. Potestas clavium
Nulla habetur culpa, cuiuslibet sit gravitatis, quam sancta Ecclesia remittere non possit. « Nemo adeo improbus et scelestus fuerit, quem si erratorum suorum vere paeniteat, certa ei veniae spes proposita esse non …
→
-
983
II. Potestas clavium
Catechesis nitetur ut in fidelibus fidem de incomparabili magnitudine doni a Domino resuscitato Eius Ecclesiae facti suscitet atque nutriat: missionis et potestatis peccata per Apostolorum eorumque successorum ministerium vere remittendi. « Vult …
→
-
984
Compendium
Symbolum « remissionem peccatorum » cum Professione fidei in Spiritum Sanctum coniungit. Christus etenim resuscitatus potestatem remittendi peccata concredidit Apostolis, cum eis Spiritum Sanctum donavit .
→
-
985
Compendium
Baptismus primum est et praecipuum sacramentum pro remissione peccatorum: ipse nos cum Christo coniungit mortuo et resuscitato nobisque Spiritum Sanctum donat .
→
-
986
Compendium
Ex Christi voluntate, Ecclesia remittendi baptizatis peccata possidet potestatem quam, modo habituali, per Episcopos et presbyteros exercet in sacramento Paenitentiae .
→
-
987
Compendium
« Tum sacerdotes tum sacramenta ad peccata condonanda veluti instrumenta [...] [ valent ], quibus Christus Dominus, auctor Ipse et largitor salutis, remissionem peccatorum et iustitiam in nobis efficit ». 558
→
-
988
ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM»
Symbolum christianum — Professio nostrae fidei in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum atque de Eius actione creatrici, salvatrici et sanctificanti — ad culmen pervenit in proclamatione resurrectionis mortuorum in fine temporum …
→
-
989
ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM»
Firmiter credimus atque adeo speramus: sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit, ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit. …
→
-
990
ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM»
Verbum « caro » hominem denotat in eius condicione debilitatis et mortalitatis. 561 « Carnis resurrectio » significat post mortem non solum vitam animae haberi immortalis, sed etiam nostra « mortalia corpora …
→
-
991
ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM»
Credere mortuorum resurrectionem elementum fuit essentiale fidei christianae inde ab eius initiis. « Fiducia christianorum resurrectio mortuorum. Illam credentes sumus »: 562 « Quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non …
→
-
992
Progressiva Resurrectionis revelatio
Resurrectio mortuorum progressive a Deo est populo Eius revelata. Spes in corporalem mortuorum resurrectionem praevaluit tamquam intrinseca consequentia fidei in Deum totius hominis, animae et corporis, Creatorem. Caeli et terrae Creator est …
→
-
993
Progressiva Resurrectionis revelatio
Pharisaei 564 et plures Domini coaetanei 565 resurrectionem exspectabant. Iesus illam firmiter docet. Sadducaeis qui eam negant, respondet: « Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? » ( Mc …
→
-
994
Progressiva Resurrectionis revelatio
Immo vero: Iesus fidem resurrectionis cum Sua propria coniungit Persona: « Ego sum Resurrectio et Vita » ( Io 11,25). Ipse Iesus novissimo die resuscitabit illos qui in Eum crediderint 566 et …
→
-
995
Progressiva Resurrectionis revelatio
Christi esse testem est « testem Resurrectionis Eius » ( Act 1,22) 572 esse, manducavisse et bibisse « cum Illo postquam resurrexit a mortuis » ( Act 10,41). Spes christiana resurrectionis est …
→
-
996
Progressiva Resurrectionis revelatio
Inde ab initio, fides christiana resurrectionis incomprehensionibus occurrit et oppositionibus. 573 « In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione ». …
→
-
997
Quomodo resurgunt mortui?
Quid est « resurgere » ? In morte, animae et corporis separatione, corpus hominis in corruptionem decidit, dum eius anima in Dei occursum procedit, manens tamen in exspectatione corpori suo glorificato sese …
→
-
998
Quomodo resurgunt mortui?
Quis resurget ? Omnes homines qui mortui sunt: « Procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii » ( Io 5,29). 575
→
-
999
Quomodo resurgunt mortui?
Quomodo ? Christus cum proprio Suo corpore surrexit: « Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! » ( Lc 24,39); sed Ipse ad vitam non rediit terrestrem. Pari modo, …
→
-
1000
Quomodo resurgunt mortui?
Hic « modus quo resurrectio fiet », nostram imaginationem nostrumque superat intellectum; ipse solum in fide est accessibilis. Sed nostra in Eucharistia participatio iam nobis praelibationem praebet transfigurationis nostri corporis per Christum: …
→