Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 301 Deus creationem conservat et sustinet Post creationem, Deus Suam sibi ipsi non derelinquit creaturam. Ei non solum esse et exsistere praebet, sed eam in « esse » singulis conservat momentis, ei agere tribuit eamque ad eius ducit …
  2. 302 V. Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia Creatio propriam habet bonitatem propriamque perfectionem, sed e Creatoris manibus prorsus absoluta non exiit. Creata est « in statu viae » versus perfectionem ultimam adhuc obtinendam, ad quam Deus illam destinavit. Divinam …
  3. 303 V. Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia Unanime est testimonium Scripturae: divinae providentiae sollicitudo concreta est et immediata , curae habet omnia a minimis rebus usque ad magnos mundi et historiae eventus. Libri sancti fortiter affirmant absolutum Dei dominatum …
  4. 304 V. Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia Sic apparet Spiritum Sanctum, sacrae Scripturae auctorem principalem, Deo actiones saepe tribuere, quin causarum secundarum faciat mentionem. Ibi priscus non habetur « modus loquendi », sed profundus modus primatum Dei et Eius …
  5. 305 V. Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia Iesus postulat filialem derelictionem in providentiam Patris caelestis, qui minimas filiorum Suorum necessitates habet curae: « Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut: "Quid bibemus?" [...]. Scit enim Pater vester caelestis …
  6. 306 Providentia et causae secundae Deus consilii Sui summus est Dominus. Sed ut illud ducat in rem, creaturarum etiam utitur concursu. In hoc non habetur debilitatis signum, sed magnitudinis et bonitatis omnipotentis Dei. Deus enim non solum …
  7. 307 Providentia et causae secundae Hominibus Deus potestatem etiam largitur providentiam libere participandi Suam, illis responsabilitatem concredens terram subiiciendi eique dominandi. 158 Sic Deus hominibus praestat ut causae intelligentes sint et liberae ad creationis opus complendum eiusque …
  8. 308 Providentia et causae secundae A fide in Deum Creatorem haec veritas est inseparabilis: Deus in omni actione creaturarum Suarum agit. Ille causa est prima quae in causis secundis et per eas operatur: « Deus est enim, …
  9. 309 Providentia et mali scandalum Si Deus Pater omnipotens, mundi ordinati et boni Creator, omnes creaturas Suas curae habet, cur malum exsistit? Huic tam urgenti quam inevitabili, tam dolorosae quam arcanae quaestioni nulla sufficiet festina responsio. Fidei …
  10. 310 Providentia et mali scandalum Cur Deus mundum sic perfectum non creavit ut nullum malum in illo exsistere posset? Deus, secundum Suam potentiam infinitam, semper aliquid melius posset creare. 165 Attamen Deus in Sua sapientia et bonitate …
  11. 311 Providentia et mali scandalum Angeli et homines, creaturae intelligentes et liberae, in suum finem ultimum, per electionem liberam et amorem praeferentiae, ambulare debent. Propterea deviare possunt. De facto peccaverunt. Sic malum morale , sine comparatione gravius …
  12. 312 Providentia et mali scandalum Sic, tempore decurrente, detegi potest, Deum, in Sua omnipotenti providentia, bonum adducere posse ex consequentiis mali, etiam moralis, a Suis creaturis patrati: « Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum. …
  13. 313 Providentia et mali scandalum « Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum » ( Rom 8,28). Sanctorum testimonium hanc veritatem confirmare non desinit. Sic sancta Catharina Senensis dicit ad eos « qui cum multa scandalizantur impatientia » …
  14. 314 Providentia et mali scandalum Firmiter credimus, Deum Dominum mundi esse et historiae. Sed viae providentiae Eius saepe nobis ignotae sunt. Solum in termino, cum nostra partialis cognitio finietur, cum Deum « facie ad faciem » ( …
  15. 315 Compendium Deus in mundi et hominis creatione primum et universale protulit testimonium Sui amoris omnipotentis Suaeque sapientiae, primum nuntium Sui « benevolentis consilii », quod in nova creatione in Christo suum invenit finem …
  16. 316 Compendium Licet opus creationis peculiariter Patri attribuatur, est pariter fidei veritas Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unum et indivisibile principium esse creationis .
  17. 317 Compendium Deus solus mundum libere, directe, sine ullo creavit adiutorio .
  18. 318 Compendium Nulla creatura potestatem habet infinitam, quae necessaria est ad « creandum » in proprio verbi sensu, id est, ad producendum et donandum esse ei quod id nullatenus habebat (vocare « ex nihilo …
  19. 319 Compendium Deus mundum creavit ad Suam gloriam manifestandam et communicandam. Gloria propter quam Deus Suas creavit creaturas, est ut ipsae Eius veritatem, Eius bonitatem et Eius participent pulchritudinem .
  20. 320 Compendium Deus, qui mundum creavit universum, eum in exsistentia conservat per Verbum, Filium Suum qui portat « omnia verbo virtutis Suae » ( Heb 1,3), et per Spiritum Suum Creatorem vivificantem .