Ad argumentum ire
-
2541
II. Spiritus desideria
Legis et gratiae Oeconomia a cupiditate et invidia cor hominum avertit; illud excelsi Boni initiat desiderio; illud instruit desideriis Spiritus Sancti qui hominis satiat cor. Deus promissionum semper hominem commonefecit contra seductionem …
→
-
2542
II. Spiritus desideria
Lex Israel collata nunquam sufficiens fuit ad iustificandos eos qui illi erant subiecti; ipsa est etiam « concupiscentiae » instrumentum effecta. 412 Adaequationis defectus inter velle et facere 413 conflictionem indicat inter …
→
-
2543
II. Spiritus desideria
« Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt » ( Rom 3,21-22). Exinde christifideles « …
→
-
2544
III. Cordis paupertas
Iesus Suis praecipit discipulis ut Eum omni rei omnibusque praeferant personis et illis proponit ut abrenuntient omnibus quae possident 416 propter Eum et propter Evangelium. 417 Paulo ante Suam passionem, illis, tamquam …
→
-
2545
III. Cordis paupertas
Omnes christifideles curare debent « ut affectus suos recte dirigant, ne usu rerum mundanarum et adhaesione ad divitias contra spiritum paupertatis evangelicae a caritate perfecta prosequenda impediantur ». 419
→
-
2546
III. Cordis paupertas
« Beati pauperes spiritu » ( Mt 5,3). Beatitudines ordinem revelant felicitatis et gratiae, pulchritudinis et pacis. Iesus gaudium celebrat pauperum, quorum iam est Regnum: 420 « Videtur mihi Verbum paupertatem spiritus …
→
-
2547
III. Cordis paupertas
Dominus de divitibus lamentatur, quia ipsi in bonorum abundantia suam inveniunt consolationem. 422 « Superbi ergo appetant et diligant regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum coelorum ». 423 …
→
-
2548
IV. « Deum videre cupio »
Verae beatitudinis desiderium hominem separat ab immoderata affectione ad bona huius mundi, ut in visione et beatitudine impleatur Dei. « Promissio quidem [videndi Deum] tanta est, ut superet extremum terminum beatitudinis. [...] …
→
-
2549
IV. « Deum videre cupio »
Populo sancto restat, ut pugnet ad obtinenda, cum gratia ex alto, bona quae Deus promittit. Christifideles, ut Deum possideant et contemplentur, suas mortificant cupiditates et, cum gratia Dei, superant seductiones delectationis et …
→
-
2550
IV. « Deum videre cupio »
In hac perfectionis via, Spiritus et Sponsa vocant eos, qui illos audiunt, 426 ad perfectam cum Deo communionem: « Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; verus …
→
-
2551
Compendium
« Ubi [...] est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum » ( Mt 6,21).
→
-
2552
Compendium
Decimum praeceptum inordinatam prohibet cupiditatem, ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae natam .
→
-
2553
Compendium
Invidia tristitia est quam quis experitur coram bono alieno et desiderium immoderatum illud faciendi suum. Ipsa vitium est capitale .
→
-
2554
Compendium
Baptizatus invidiam oppugnat benevolentia, humilitate atque se Dei providentiae committendo .
→
-
2555
Compendium
Christifideles « carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis » (Gal 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur et Eius sequuntur desideria .
→
-
2556
Compendium
Superatio affectionis ad divitias est necessaria ad intrandum in Regnum coelorum . « Beati pauperes spiritu » ( Mt 5,3).
→
-
2557
Compendium
Homo desiderii dicit : « Deum videre cupio ». Dei sitis aqua vitae aeternae satiatur . 428
→
-
2558
SECTIO PRIMA ORATIO IN VITA CHRISTIANA
« Magnum est mysterium fidei ». Ecclesia illud in Symbolo Apostolorum profitetur ( pars prima ) et in liturgia celebrat sacramentali ( pars secunda ), ut fidelium vita Christo fiat in Spiritu …
→
-
2559
Oratio tamquam donum Dei
« Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo ». 2 Unde loquimur orantes? Utrum de nostrae superbiae et nostrae propriae voluntatis altitudine an « de …
→
-
2560
Oratio tamquam donum Dei
« Si scires donum Dei! » ( Io 4,10). Orationis mirabile ibi praecise revelatur, iuxta puteos ad quos venimus ad nostram quaerendam aquam: ibi Christus in occursum venit omnis creaturae humanae, Ipse …
→