Oratio tamquam donum Dei
Numerus 2559 Catechismi
« Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo ».2 Unde loquimur orantes? Utrum de nostrae superbiae et nostrae propriae voluntatis altitudine an « de profundis » (Ps 130,1) cordis humilis et contriti? Qui humiliatur, exaltatur.3 Humilitas est orationis fundamentum. « Quid oremus, sicut oportet, nescimus » (Rom 8,26). Humilitas est dispositio ad orationis donum gratuito accipiendum: homo est mendicus Dei.4