Ad argumentum ire
-
2071
Decalogus et lex naturalis
Decalogi praecepta, quamvis soli rationi sint pervia, revelata sunt. Ad completam et certam cognitionem obtinendam exigentiarum legis naturalis, peccator genus humanum hac egebat revelatione: « Explicatio enim plenaria mandatorum Decalogi opportuna fuit …
→
-
2072
Decalogi obligatio
Decem praecepta, quippe quae officia hominis erga Deum et erga proximum eius exprimunt fundamentalia, revelant in iis, quae primario continent, obligationes graves . Ea fundamentaliter sunt immutabilia et eorum obligationes semper et …
→
-
2073
Decalogi obligatio
Oboedientia erga praecepta implicat etiam obligationes, quarum materia in se ipsa est levis. Sic iniuria verbis a quinto prohibetur mandato, sed culpa gravis esse non posset nisi ratione adiunctorum vel intentionis illius …
→
-
2074
« Sine me nihil potestis facere »
Iesus dicit: « Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere » ( Io 15,5). Fructus hoc …
→
-
2075
Compendium
« Quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam » – « Si [...] vis ad vitam ingredi, serva mandata » ( Mt 19,16-17).
→
-
2076
Compendium
Iesus, Suo agendi modo Suaque praedicatione, perennitatem Decalogi testatus est .
→
-
2077
Compendium
Decalogi donum est concessum intra Foedus a Deo cum Eius populo conclusum. Praecepta Dei suam veram accipiunt significationem in hoc Foedere et per hoc Foedus .
→
-
2078
Compendium
Ecclesiae Traditio, Scripturae fidelis et secundum Iesu exemplum, Decalogo agnovit primi ordinis et momentum et significationem .
→
-
2079
Compendium
Decalogus unitatem efformat organicam in qua unumquodque « verbum » vel « mandatum » ad totum remittit complexum. Unum mandatum transgredi est totam infringere Legem . 22
→
-
2080
Compendium
Decalogus praeclaram legis naturalis continet expressionem. A nobis per divinam Revelationem et per humanam cognoscitur rationem .
→
-
2081
Compendium
Decem praecepta in iis, quae primario continent, obligationes enuntiant graves. Tamen oboedientia ad haec praecepta etiam implicat obligationes, quarum materia in se ipsa est levis .
→
-
2082
Compendium
Quod Deus praecipit, per Suam gratiam possibile reddit .
→
-
2083
CAPUT PRIMUM «DILIGES DOMINUM DEUM TUUM IN TOTO CORDE TUO ET IN TOTA ANIMA TUA ET IN TOTA MENTE TUA»
Iesus officia hominis erga Deum hoc compendiavit mandato: « Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua » ( Mt 22,37). 23 …
→
-
2084
I. « Dominum Deum tuum adorabis et Ipsi servies »
Deus Se cognoscendum praebet, Suam omnipotentem, benevolam et liberatricem commemorans actionem in historia illius ad quem Ipse dirigitur: « Ego [...], qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis » ( …
→
-
2085
I. « Dominum Deum tuum adorabis et Ipsi servies »
Deus unus et verus Suam gloriam imprimis revelat Israel. 25 Revelatio vocationis et veritatis hominis cum Dei Revelatione coniungitur. Homo vocationem habet Deum manifestandi per suum agendi modum congruentem cum sua creatione …
→
-
2086
I. « Dominum Deum tuum adorabis et Ipsi servies »
« In priori autem [mandato] continetur praeceptum fidei, spei et charitatis. Nam cum Deum dicimus, immobilem, incommutabilem, perpetuo eundem manentem, fidelem, recte sine ulla iniquitate confitemur; ex quo Eius oraculis assentientes, omnem …
→
-
2087
Fides
Nostra moralis vita suum invenit fontem in fide in Deum qui nobis Suum revelat amorem. Sanctus Paulus loquitur de oboeditione fidei 28 tamquam de prima obligatione. Ipse efficit ut in « ignorantia …
→
-
2088
Fides
Primum mandatum a nobis postulat ut prudenter et vigilanter nostram nutriamus et custodiamus fidem atque reiiciamus quidquid illi opponitur. Diversi sunt modi contra fidem peccandi: Dubium voluntarium circa fidem negligit vel reiicit …
→
-
2089
Fides
Incredulitas est veritatis revelatae negligentia vel voluntaria recusatio illi assensum praebendi. « Dicitur haeresis , pertinax, post receptum Baptismum, alicuius veritatis fide divina et catholica credendae denegatio, aut de eadem pertinax dubitatio; …
→
-
2090
Spes
Cum Deus Se revelat hominemque vocat, hic amori divino suis propriis viribus non potest plene respondere. Sperare debet, Deum ei capacitatem esse daturum redamandi atque secundum caritatis mandata agendi. Spes est fiducialis …
→