Decalogus et lex naturalis
Numerus 2071 Catechismi
Decalogi praecepta, quamvis soli rationi sint pervia, revelata sunt. Ad completam et certam cognitionem obtinendam exigentiarum legis naturalis, peccator genus humanum hac egebat revelatione:
« Explicatio enim plenaria mandatorum Decalogi opportuna fuit secundum statum peccati propter obscurationem luminis rationis et propter obliquationem voluntatis ».21
Mandata Dei cognoscimus per Revelationem divinam quae nobis in Ecclesia proponitur, et per conscientiae moralis vocem.