Ad argumentum ire
-
2326
Compendium
Scandalum culpam constituit gravem cum alium, actione vel omissione, deliberate inducit ad graviter peccandum .
→
-
2327
Compendium
Propter mala et iniustitias, quae omne bellum secum fert, debemus facere quidquid rationabiliter possibile est, ad illud vitandum. Ecclesia orat : « A peste, fame et bello, libera nos Domine ».
→
-
2328
Compendium
Ecclesia et humana ratio permanentem legis moralis declarant validitatem, perdurantibus armatis conflictionibus. Actiones iuri gentium et eius universalibus principiis deliberate contrariae sunt crimina .
→
-
2329
Compendium
Cursus ad arma apparanda gravissima plaga humanitatis est, ac pauperes intolerabiliter laedit . 216
→
-
2330
Compendium
« Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur » ( Mt 5,9).
→
-
2331
I. « Masculum et feminam creavit eos... »
« Deus est amor in Seque vivit Ipse ex mysterio personalis amoris communionis. Ad Suam imaginem creans [...] humanam naturam viri et mulieris, Deus indidit ei vocationem ac propterea potestatem et officium, …
→
-
2332
I. « Masculum et feminam creavit eos... »
Sexualitas omnes personae humanae afficit rationes, in unitate corporis eius eiusque animae. Speciatim ad vim affectivam spectat, ad capacitatem amandi et procreandi et, generaliore modo, ad aptitudinem vincula communionis cum alio nectendi.
→
-
2333
I. « Masculum et feminam creavit eos... »
Ad unumquemque, virum et mulierem, pertinet suam sexualem identitatem agnoscere et accipere. Differentia et complementaritas physicae, morales et spirituales ad bona matrimonii ordinantur et ad vitae familiaris progressum. Utriusque coniugis et societatis …
→
-
2334
I. « Masculum et feminam creavit eos... »
« Deus, homines creans "masculum et feminam", pari donavit personali dignitate virum et mulierem ». 219 « Homo persona est, pariter vir et mulier: ambo namque ad imaginem et similitudinem Dei personalis …
→
-
2335
I. « Masculum et feminam creavit eos... »
Uterque sexus, pari dignitate, licet modo diverso, imago est potentiae et teneritatis Dei. Viri et mulieris unio in matrimonio quidam est modus, in carne, imitandi generositatem et fecunditatem Creatoris: « Relinquet vir …
→
-
2336
I. « Masculum et feminam creavit eos... »
Iesus venit ut creationem in puritate eius originis restauraret. In sermone montano, propositum Dei modo interpretatur rigoroso: « Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem …
→
-
2337
II. Vocatio ad castitatem
Castitas integrationem sexualitatis in persona significat obtentam atque ideo interiorem hominis unitatem in eius corporali et spirituali realitate. Sexualitas, in qua exprimitur hominem ad mundum corporalem et biologicum pertinere, personalis et vere …
→
-
2338
Personae integritas
Persona casta integritatem servat virium vitae et amoris, quae in ea sunt positae. Haec integritas unitatem personae praestat, ea omni procedendi opponitur modo qui illam vulneraret. Nec duplicem vitam nec duplicem tolerat …
→
-
2339
Personae integritas
Castitas implicat dominii sui tirocinium , quod libertatis humanae est paedagogia. Optio est clara: homo aut suas regit passiones et pacem obtinet, aut se in servitutem redigi permittit per eas et miser …
→
-
2340
Personae integritas
Qui sui Baptismi promissionibus fidelis vult permanere et tentationibus resistere, incumbet ut ad id adhibeat media : sui cognitionem, exercitium ascesis aptatae condicionibus in quibus versatur, oboedientiam praeceptis divinis, virtutum moralium operationem …
→
-
2341
Personae integritas
Virtus castitatis dependet ex virtute cardinali temperantiae , quae sensibilitatis humanae passiones et appetitus intendit ratione imbuere.
→
-
2342
Personae integritas
Dominium sui est longae constantiae opus . Numquam considerandum est tamquam in perpetuum iam adquisitum. Nisum implicat in omnibus vitae aetatibus iterum atque iterum suscipiendum. 227 Requisitus nisus quibusdam temporibus potest esse …
→
-
2343
Personae integritas
Castitas cognoscit incrementi leges , quae per gradus procedunt imperfectione signatos et nimis frequenter peccato. Homo castus et virtutis studiosus « de die in diem quasi exstruitur pluribus cum suis optionibus: ergo …
→
-
2344
Personae integritas
Castitas laborem constituit quam maxime personalem, ea nisum culturalem etiam implicat, quia revera « apparet humanae personae profectum et ipsius societatis incrementum ab invicem pendere ». 229 Castitas observantiam praesupponit iurium personae, …
→
-
2345
Personae integritas
Castitas virtus moralis est. Est etiam donum Dei, gratia , fructus operis spiritualis. 230 Spiritus Sanctus puritatem Christi ei concedit imitari 231 quem Baptismi regeneravit aqua.
→