I. « Masculum et feminam creavit eos... »
Numerus 2336 Catechismi
Iesus venit ut creationem in puritate eius originis restauraret. In sermone montano, propositum Dei modo interpretatur rigoroso: « Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo » (Mt 5,27-28). Homo non debet separare quod Deus coniunxit. 222
Ecclesiae Traditio sextum intellexit praeceptum sicut sexualitatis humanae comprehendens complexum.