Ad argumentum ire
-
2166
Compendium
Christianus suas orationes incipit et actiones signo crucis « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen ».
→
-
2167
Compendium
Deus unumquemque nomine appellat eius . 103
→
-
2168
I. Dies sabbati
Tertium Decalogi praeceptum in memoriam revocat sanctitatem sabbati: « In die septimo sabbatum est, requies sancta Domino » ( Ex 31,15).
→
-
2169
I. Dies sabbati
Hac occasione, Scriptura creationem commemorat : « Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei …
→
-
2170
I. Dies sabbati
Scriptura in die Domini ostendit etiam memoriale liberationis Israelis a servitute Aegypti: « Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio …
→
-
2171
I. Dies sabbati
Deus sabbatum concredidit Israeli ut illud servet in signum Foederis quod frangi nequit. 105 Sabbatum pro Domino est, sancte reservatum ad Dei laudem, Eius creationis operum et Eius actionum salvificarum pro Israel.
→
-
2172
I. Dies sabbati
Modus agendi Dei exemplar est humani modi agendi. Si Deus septimo die « respiravit » ( Ex 31,17), etiam homo debet a labore « cessare » et permittere ut alii, praesertim pauperes, …
→
-
2173
I. Dies sabbati
Evangelium plures refert casus in quibus Iesus accusatur de lege sabbati violata. Sed Iesus nunquam huius diei offendit sanctitatem. 108 Huic cum auctoritate interpretationem praebet authenticam: « Sabbatum propter hominem factum est, …
→
-
2174
Dies Resurrectionis: nova creatio
Iesus a mortuis surrexit « prima sabbatorum » ( Mc 16,2). 111 Quatenus « prima dies », dies resurrectionis Christi in memoriam revocat primam creationem. Quatenus « octava dies », quae sabbatum …
→
-
2175
Dies Dominica – impletio sabbati
Dominica expresse distinguitur a sabbato, cui chronologice, unaquaque hebdomada, succedit, et cuius praescriptionem caeremonialem substituit pro christianis. Ipsa, in Paschate Christi, veritatem spiritualem adimplet sabbati Iudaici et aeternam annuntiat requiem hominis in …
→
-
2176
Dies Dominica – impletio sabbati
Celebratio Dominicae praescriptionem moralem observat naturaliter in corde hominis inscriptam qua « praecipitur exterior Dei cultus sub signo communis beneficii quod pertinet ad omnes ». 116 Dominicalis cultus morale Veteris Foederis adimplet …
→
-
2177
Eucharistia dominicalis
Dominicalis celebratio Diei et Eucharistiae Domini in corde est vitae Ecclesiae. « Dies Dominica in qua mysterium Paschale celebratur ex apostolica Traditione, in universa Ecclesia uti primordialis festus de praecepto servanda est …
→
-
2178
Eucharistia dominicalis
Haec praxis christianae congregationis inde ab initiis aetatis apostolicae procedit. 119 Epistula ad Hebraeos commemorat: « Non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes » ( Heb 10,25). Traditio memoriam …
→
-
2179
Eucharistia dominicalis
« Paroecia est certa communitas christifidelium in Ecclesia particulari stabiliter constituta, cuius cura pastoralis, sub auctoritate Episcopi dioecesani, committitur parocho, qua proprio eiusdem pastori ». 121 Ipsa locus est in quem omnes …
→
-
2180
Diei Dominicae obligatio
Praeceptum Ecclesiae Legem Domini determinat et concrete definit. « Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles obligatione tenentur Missam participandi ». 124 « Praecepto de Missa participanda satisfacit qui Missae assistit …
→
-
2181
Diei Dominicae obligatio
Eucharistia dominicalis totum christianum fundat et confirmat exercitium. Hac de causa, fideles obligantur ut Eucharistiam participent diebus de praecepto, nisi seria excusentur ratione (exempli gratia, aegritudine, infantium cura) vel a suo proprio …
→
-
2182
Diei Dominicae obligatio
Participatio in celebratione communi Eucharistiae dominicalis testimonium est coniunctionis et fidelitatis Christo et Eius Ecclesiae. Sic fideles suam communionem testantur in fide et caritate. Simul testificantur Dei sanctitatem et suam salutis spem. …
→
-
2183
Diei Dominicae obligatio
« Si deficiente ministro sacro aliave gravi de causa participatio eucharisticae celebrationis impossibilis evadat, valde commendatur ut fideles in liturgia verbi, si quae sit in ecclesia paroeciali aliove sacro loco, iuxta Episcopi …
→
-
2184
Dies gratiae et cessationis a labore
Sicut Deus « requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat » ( Gn 2,2), vita humana vicissitudine laboris et requiei signatur. Institutio diei Domini ad id confert ut omnes sufficienti fruantur …
→
-
2185
Dies gratiae et cessationis a labore
Fideles, Dominica aliisque festivis diebus de praecepto, abstinebunt quominus se laboribus tradant vel activitatibus quae cultum Deo impediunt debitum, gaudium diei Domini proprium, exercitium operum misericordiae et convenientem spiritus corporisque relaxationem. 129 …
→