Dies Resurrectionis: nova creatio
Numerus 2174 Catechismi
Iesus a mortuis surrexit « prima sabbatorum » (Mc 16,2). 111 Quatenus « prima dies », dies resurrectionis Christi in memoriam revocat primam creationem. Quatenus « octava dies », quae sabbatum sequitur, 112 novam significat creationem resurrectione Christi inauguratam. Christianis prima omnium dierum effecta est, prima omnium festivitatum, dies Domini (Hê kuriakê hêméra, dies Dominica), « Dominica »:
« Solis autem die communiter omnes convenimus, quia is primus dies est [post sabbatum Iudaicum, sed etiam primus dies], quo Deus, cum tenebras et materiam vertisset, mundum creavit, et quia Iesus Christus Salvator noster eodem die ex mortuis resurrexit ». 113