Ad argumentum ire
-
1926
Compendium
Personae humanae dignitas inquisitionem implicat boni communis. Unusquisque curare debet ut instituta suscitentur et sustineantur, quae vitae humanae condiciones meliores efficiant .
→
-
1927
Compendium
Ad Statum pertinet civilis societatis bonum commune defendere et promovere. Commune totius familiae humanae bonum requirit quamdam societatis internationalis organizationem .
→
-
1928
ARTICULUS 3 IUSTITIA SOCIALIS
Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere permittunt quod illis secundum eorum naturam eorumque vocationem debetur. Iustitia socialis cum bono communi et cum auctoritatis conectitur …
→
-
1929
I. Personae humanae observantia
Iustitia socialis non nisi in observantia transcendentis dignitatis hominis obtineri potest. Persona ultimus est scopus societatis quae ad illam ordinatur: Personae humanae dignitatis « defensio et provectio a Creatore nobis sunt commissae, …
→
-
1930
I. Personae humanae observantia
Personae humanae observantia observantiam implicat iurium quae ab eius, tamquam creaturae, procedunt dignitate. Haec iura sunt praevia societati eique imponuntur. Legitimitatem fundant moralem omnis auctoritatis: societas, illa irridens vel illa in sua …
→
-
1931
I. Personae humanae observantia
Personae humanae observantia observantiam huius supponit principii: « ut singuli proximum, nullo excepto, tamquam "alterum seipsum" considerare debeant, de eius vita et de mediis ad illam degendam necessariis rationem imprimis habentes ». …
→
-
1932
I. Personae humanae observantia
Officium se efficiendi proximum alius eique active serviendi adhuc urgentius fit, quo ille est indigentior, in quacumque id sit ratione. « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » …
→
-
1933
I. Personae humanae observantia
Idem officium extenditur ad illos qui aliter ac nos cogitant vel agunt. Christi doctrina eo usque pervenit ut offensarum requirat veniam. Eadem praeceptum amoris, quod proprium est novae Legis, ad omnes extendit …
→
-
1934
II. Aequalitas et differentiae inter homines
Omnes homines, ad unius Dei imaginem creati, eadem anima rationali praediti, eamdem habent naturam eamdemque originem. Sacrificio Christi redempti, omnes appellantur ad eamdem beatitudinem divinam participandam: omnes ergo eadem gaudent dignitate.
→
-
1935
II. Aequalitas et differentiae inter homines
Aequalitas inter homines essentialiter eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex ea manant: « Omnis [...] discriminandi modus in iuribus personae fundamentalibus, sive socialis sive culturalis, ob sexum, stirpem, colorem, socialem condicionem, …
→
-
1936
II. Aequalitas et differentiae inter homines
Homo, cum in mundum venit, non omnibus gaudet quae ad vitae suae, corporalis et spiritualis, progressionem sunt necessaria. Ipse aliis eget. Differentiae apparent quae cum aetate, cum capacitatibus physicis, cum habilitatibus intellectualibus …
→
-
1937
II. Aequalitas et differentiae inter homines
Hae differentiae ad propositum pertinent Dei qui vult alium ab alio ea recipere quibus eget, illosque, quibus « talenta » praesto sunt particularia, ea illis communicare qui eisdem egent. Differentiae personas ad …
→
-
1938
II. Aequalitas et differentiae inter homines
Etiam iniquae inaequalitates exsistunt quae millia millium virorum et mulierum percutiunt. Ipsae Evangelio aperte contradicunt: « Aequalis personarum dignitas postulat ut ad humaniorem et aequam vitae condicionem deveniatur. Etenim nimiae inter membra …
→
-
1939
III. Humana solidarietas
Solidarietatis principium, quod etiam « amicitiae » vel « caritatis socialis » nomine enuntiatur, exigentia est directa humanae et christianae fraternitatis: 177 Erroris caput « primum, tam late in praesens pernicioseque vulgatum, …
→
-
1940
III. Humana solidarietas
Solidarietas imprimis in bonorum manifestatur distributione et in remuneratione laboris. Conatum etiam implicat pro ordine sociali iustiore in quo tensiones melius possint resolvi et in quo ipsae exitum conciliatum possint facilius invenire.
→
-
1941
III. Humana solidarietas
Problemata socialia et oeconomica solvi nequeunt nisi cum omnium solidarietatis formarum adiutorio: solidarietatis pauperum inter se, divitum et pauperum, operariorum inter se, eorum qui in negotio laborem locant et eorum qui in …
→
-
1942
III. Humana solidarietas
Solidarietatis virtus bonorum materialium ambitum excedit. Ecclesia spiritualia fidei distribuens bona, bonorum temporalium progressionem insuper adiuvit, cui saepe novas aperuit vias. Sic, per saeculorum decursum, verbum Domini ad effectum est deductum: « …
→
-
1943
Compendium
Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere permittunt quod illis debetur .
→
-
1944
Compendium
Personae humanae observantia alterum tamquam « alterum seipsum » considerat. Eadem observantiam supponit iurium fundamentalium, quae ex intrinseca personae profluunt dignitate .
→
-
1945
Compendium
Aequalitas inter homines eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex ea derivantur .
→