II. Aequalitas et differentiae inter homines
Numerus 1936 Catechismi
Homo, cum in mundum venit, non omnibus gaudet quae ad vitae suae, corporalis et spiritualis, progressionem sunt necessaria. Ipse aliis eget. Differentiae apparent quae cum aetate, cum capacitatibus physicis, cum habilitatibus intellectualibus et moralibus, cum commerciis quibus quisque potuit perfrui, cum distributione divitiarum sunt conexae. 173 « Talenta » non aequaliter distribuuntur. 174