Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1726 Compendium Beatitudines nos finem ultimum docent ad quem Deus nos vocat: Regnum, visionem Dei, participationem divinae naturae, vitam aeternam, filiationem et in Deo requiem .
  2. 1727 Compendium Vitae aeternae beatitudo donum Dei est gratuitum; ipsa est supernaturalis sicut gratia quae ad illam ducit .
  3. 1728 Compendium Beatitudines nos ante decisivas relate ad bona terrestria collocant electiones; ipsae nostrum purificant cor ad nos docendum Deum amare super omnia .
  4. 1729 Compendium Coeli beatitudo determinat criteria ad usum bonorum terrestrium discernendum secundum Legem Dei .
  5. 1730 ARTICULUS 3 HOMINIS LIBERTAS Deus hominem creavit rationabilem, ei dignitatem conferens personae quae capax est suos incipiendi et dominandi actus. « Voluit enim Deus hominem "relinquere in manu consilii sui" ( Eccli 15,14), ita ut Creatorem …
  6. 1731 I. Libertas et responsabilitas Libertas est potestas, in ratione et voluntate radicata, agendi vel non agendi, hoc vel illud faciendi, actiones deliberatas sic per se ipsum ponendi. Per liberum arbitrium unusquisque de se ipso disponit. Libertas …
  7. 1732 I. Libertas et responsabilitas Quamdiu libertas definitive fixa non est in suo ultimo bono, quod est Deus, possibilitatem implicat inter bonum et malum eligendi , illam igitur in perfectione crescendi vel deficiendi atque peccandi. Ipsa actus …
  8. 1733 I. Libertas et responsabilitas Quo magis quis bonum facit, eo liberior fit. Vera non habetur libertas nisi in boni et iustitiae servitium. Inoboedientiae et mali electio est libertatis abusus et ducit ad servitutem peccati. 51
  9. 1734 I. Libertas et responsabilitas Libertas hominem suorum facit responsabilem actuum quatenus ipsi voluntarii sunt. Progressus in virtute, boni cognitio et ascesis dominium augent voluntatis super eius actus.
  10. 1735 I. Libertas et responsabilitas Imputabilitas et responsabilitas cuiusdam actionis minui possunt atque adeo supprimi propter ignorantiam, inadvertentiam, violentiam, metum, consuetudines, affectiones immoderatas et alias psychicas vel sociales causas.
  11. 1736 I. Libertas et responsabilitas Omnis actus directe volitus auctori suo imputabilis est: Sic Dominus post peccatum in paradiso quaerit ab Adam: « Quid hoc fecisti? » ( Gn 3,13). Eodem modo, Cain interrogat. 52 Sic etiam …
  12. 1737 I. Libertas et responsabilitas Effectus quidam, quin ab agente sit volitus, potest tolerari, exempli gratia extrema matris ad lectum filii aegrotantis defatigatio. Effectus malus imputabilis non est, si non est volitus nec ut finis nec ut …
  13. 1738 I. Libertas et responsabilitas Libertas in relationibus inter homines exercetur. Unaquaeque persona humana, ad imaginem Dei creata, ius habet naturale ut tamquam ens liberum et responsabile agnoscatur. Omnes unicuique hoc debent observantiae officium. Ius ad exercitium …
  14. 1739 II. Libertas humana in Oeconomia salutis Libertas et peccatum . Libertas humana finita est et fallibilis. De facto, homo defecit. Ipse libere peccavit. Amoris Dei consilium reiiciens, se ipsum decepit; servus factus est peccati. Haec prima alienatio multas …
  15. 1740 II. Libertas humana in Oeconomia salutis Pericula quae libertati minantur . Libertatis exercitium ius non implicat omnia dicendi et omnia faciendi. Falsa praesumptio est « notio subiecti huiusmodi libertatis, quod ut individua persona habetur sibi sufficiens finemque habens …
  16. 1741 II. Libertas humana in Oeconomia salutis Liberatio et salus . Christus, per Suam crucem gloriosam, omnium hominum obtinuit salutem. Ipse eos a peccato redemit, quod eos in servitute detinebat. « Hac libertate nos Christus liberavit » ( Gal …
  17. 1742 II. Libertas humana in Oeconomia salutis Libertas et gratia . Gratia Christi nullo modo apparet ut aemulatrix nostrae libertatis, cum haec veritatis et boni correspondet sensui quem Deus in hominis corde posuit. E contra, sicut christiana experientia id …
  18. 1743 Compendium « Deus [...] hominem [...] reliquit [...] in manu consilii sui » ( Eccli 15,14) ut possit libere Creatori adhaerere suo et sic ad perfectam beatitudinem pervenire . 60
  19. 1744 Compendium Libertas est facultas agendi vel non agendi et sic per se ipsum actiones deliberatas ponendi. Ipsa perfectionem attingit sui actus, cum ad Deum, excelsum Bonum, ordinatur .
  20. 1745 Compendium Libertas actus proprie humanos distinguit. Hominem reddit responsabilem actuum, quorum ipse voluntarie est auctor. Eius deliberata operatio ad eum pertinet tamquam propria .