ARTICULUS 3 HOMINIS LIBERTAS

Numerus 1730 Catechismi

Deus hominem creavit rationabilem, ei dignitatem conferens personae quae capax est suos incipiendi et dominandi actus. « Voluit enim Deus hominem "relinquere in manu consilii sui" (Eccli 15,14), ita ut Creatorem suum sponte quaerat et libere ad plenam et beatam perfectionem Ei inhaerendo perveniat »:49

« Homo vero rationabilis, et secundum hoc similis Deo, liber in arbitrio factus et suae potestatis ».50

Fons publicus ↗