Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 161 Necessitas fidei In Iesum Christum credere et in Illum qui Eum propter nostram misit salutem, necessarium est ad hanc obtinendam salutem. 175 « Quoniam vero "sine fide... impossibile est placere Deo" ( Heb 11,6) …
  2. 162 In fide perseverantia Fides gratuitum est donum, quod Deus homini praebet. Hoc inaestimabile possumus donum amittere; sanctus Paulus de hoc monet Timotheum: « Hoc praeceptum commendo tibi [...] ut milites [...] bonam militiam, habens fidem …
  3. 163 Fides – initium vitae aeternae Fides facit ut gaudium et lumen visionis beatificae quasi in antecessu gustemus, quae finis est nostrae peregrinationis hic in terris. Tunc videbimus Deum « facie ad faciem » ( 1 Cor 13,12), …
  4. 164 Fides – initium vitae aeternae Nunc tamen « per fidem [...] ambulamus et non per speciem » ( 2 Cor 5,7) Deumque, « per speculum in aenigmate [...], ex parte » ( 1 Cor 13,12) cognoscimus. Licet …
  5. 165 Fides – initium vitae aeternae Tunc ad fidei testes nos convertere debemus: ad Abraham « qui contra spem in spe credidit » ( Rom 4,18); ad Mariam Virginem quae « in peregrinatione fidei », 181 usque ad …
  6. 166 ARTICULUS 2 CREDIMUS Fides est actus personalis: libera hominis responsio incepto Dei Se revelantis. Sed fides actus non est solitarius. Nemo credere potest solus, sicut nemo solus vivere potest. Nemo sibi ipsi dat fidem, sicut …
  7. 167 ARTICULUS 2 CREDIMUS « Credo »: 184 est fides Ecclesiae quam unusquisque credens personaliter profitetur, praesertim cum baptizatur. « Credimus »: 185 est fides Ecclesiae quam Episcopi in Concilio profitentur congregati vel generalius quam liturgica …
  8. 168 I. « Respice, Domine, fidem Ecclesiae Tuae » Ecclesia credit imprimis et sic meam fidem ducit, nutrit et sustinet. Ecclesia Dominum ubique confitetur imprimis (« Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia », in hymno canimus « Te Deum ») …
  9. 169 I. « Respice, Domine, fidem Ecclesiae Tuae » Salus a solo Deo venit; sed quia vitam fidei per Ecclesiam recipimus, ipsa est Mater nostra: « Credimus Ecclesiam quasi regenerationis Matrem, non in Ecclesiam credimus quasi in salutis auctorem ». 187 …
  10. 170 II. Sermo fidei Non in formulas credimus, sed in res quas illae exprimunt et quas nobis fides « tangere » permittit. « Actus autem [fidei] credentis non terminatur ad enuntiabile, sed ad rem [enuntiatam] ». …
  11. 171 II. Sermo fidei Ecclesia quae est « columna et firmamentum veritatis » ( 1 Tim 3,15), semel traditam sanctis fidem 189 custodit fideliter. Ipsa est quae verborum Christi memoriam servat et confessionem fidei Apostolorum a …
  12. 172 III. Una fides A saeculis, per tot linguas, culturas, populos et nationes, Ecclesia unam fidem suam confiteri non desinit, ab uno Domino acceptam, per unum Baptismum transmissam, in persuasione radicatam omnes homines nonnisi unum habere …
  13. 173 III. Una fides « Ecclesia enim per universum orbem usque ad fines terrae seminata, et ab Apostolis et discipulis eorum accepit eam fidem [...]. Hanc praedicationem [...] et hanc fidem [...] diligenter custodit quasi unam …
  14. 174 III. Una fides « Nam etsi in mundo loquelae dissimiles sunt, sed tamen virtus Traditionis una et eadem est. Et neque hae quae in Germania sunt fundatae Ecclesiae aliter credunt aut aliter tradunt, neque hae …
  15. 175 III. Una fides Fidem « perceptam ab Ecclesia custodimus, et quae semper a Spiritu Dei, quasi in vaso bono eximium quoddam depositum iuvenescens, et iuvenescere faciens ipsum vas in quo est ». 194
  16. 176 Compendium Fides est personalis totius hominis ad Deum Se revelantem adhaesio. Intellectus et voluntatis implicat adhaesionem ad Revelationem, quam Deus gestis et verbis de Se Ipso fecit .
  17. 177 Compendium « Credere » igitur duplicem habet relationem: ad personam et ad veritatem; ad veritatem propter fiduciam in personam quae illam testificatur .
  18. 178 Compendium In nullum alium credere debemus quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum .
  19. 179 Compendium Fides donum Dei est supernaturale. Ad credendum homo interioribus eget Spiritus Sancti auxiliis .
  20. 180 Compendium « Credere » actus est humanus, conscius et liber, qui personae humanae correspondet dignitati .