Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1381 Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem « Verum corpus Christi et verum sanguinem esse in hoc sacramento, ut ait sanctus Thomas, "non sensu deprehendi potest, sed sola fide , quae auctoritati divinae innititur. Unde super illud Lucae 22,19: …
  2. 1382 VI. Convivium Paschale Missa simul et inseparabiliter sacrificale est memoriale in quo crucis perpetuatur Sacrificium, et sacrum convivium Communionis corporis et sanguinis Domini. Sed Sacrificii eucharistici celebratio prorsus dirigitur ad intimam unionem fidelium cum Christo …
  3. 1383 VI. Convivium Paschale Altare , circa quod Ecclesia in Eucharistiae celebratione congregatur, duas eiusdem mysterii repraesentat rationes: altare sacrificii et mensam Domini, et quidem eo magis quod christianum altare symbolum est Ipsius Christi, praesentis in …
  4. 1384 « Accipite et comedite omnes »: Communio Dominus instantem ad nos dirigit invitationem ut Ipsum in Eucharistiae recipiamus sacramento: « Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis Eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis » …
  5. 1385 « Accipite et comedite omnes »: Communio Ut huic invitationi respondeamus, ad hoc momentum tam magnum et sanctum nos praeparare debemus. Sanctus Paulus ad conscientiae hortatur examen: « Quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis …
  6. 1386 « Accipite et comedite omnes »: Communio Fidelis coram huius sacramenti magnitudine non nisi verba centurionis humiliter et cum ardenti fide repetere potest: 362 « Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et …
  7. 1387 « Accipite et comedite omnes »: Communio Fideles, ut se convenienter ad hoc sacramentum praeparent recipiendum, ieiunium in Ecclesia sua praescriptum observabunt. 365 Habitus corporalis (gestus, vestis) respectum, sollemnitatem, laetitiam huius exprimet momenti in quo Christus hospes fit noster.
  8. 1388 « Accipite et comedite omnes »: Communio Ipsi sensui Eucharistiae conforme est, fideles, si dispositiones habeant quae requiruntur, 366 Communionem recipere, cum Missam participant: 367 « Valde commendatur illa perfectior Missae participatio qua fideles post Communionem sacerdotis ex eodem …
  9. 1389 « Accipite et comedite omnes »: Communio Ecclesia fidelibus obligationem imponit qua ipsi « tenentur diebus Dominicis et festis interesse divinae liturgiae », 369 et Eucharistiam, saltem semel in anno, recipere, tempore Paschali si fieri potest, 370 sacramento Reconciliationis …
  10. 1390 « Accipite et comedite omnes »: Communio Communio sub una panis specie, propter praesentiam sacramentalem Christi sub unaquaque specie, totum fructum gratiae Eucharistiae recipere permittit. Ob rationes pastorales, haec recipiendi Communionem forma, tamquam maxime habitualis, est in ritu latino …
  11. 1391 Communionis fructus Communio nostram cum Christo auget unionem . Eucharistiam in Communione recipere, tamquam praecipuum fructum, unionem affert intimam cum Christo Iesu. Re vera Dominus dicit: « Qui manducat meam carnem et bibit meum …
  12. 1392 Communionis fructus Id quod materiale nutrimentum in vita producit corporali, Communio modo admirabili in nostra vita spirituali deducit in rem. Communio carnis Christi resuscitati, « Spiritu Sancto vivificatae et vivificantis », 373 vitam gratiae …
  13. 1393 Communionis fructus Communio nos a peccato separat . Corpus Christi quod in Communione recipimus, est « traditus pro nobis », et sanguis quem bibimus, est « effusus pro multis in remissionem peccatorum ». Hac …
  14. 1394 Communionis fructus Sicut nutrimentum materiale ad vires amissas inservit restaurandas, Eucharistia caritatem roborat quae, in vita quotidiana, ad se debilitandam tendit; atque haec vivificata caritas peccata delet venialia . 376 Christus, Se nobis donans, …
  15. 1395 Communionis fructus Eucharistia, per ipsam caritatem quam in nobis accendit, nos a peccatis mortalibus praeservat futuris. Quo magis Christi vitam participamus et quo magis in Illius progredimur amicitia, eo difficilius fit cum Illo per …
  16. 1396 Communionis fructus Corporis mystici unitas : Eucharistia facit Ecclesiam . Illi qui Eucharistiam recipiunt, arctius Christo coniunguntur. Propterea, Christus omnes coniungit fideles in unum corpus: Ecclesiam. Communio hanc incorporationem ad Ecclesiam, iam per Baptismum …
  17. 1397 Communionis fructus Eucharistia erga pauperes obligat : ad corpus et sanguinem Christi pro nobis tradita in veritate recipienda, Christum in pauperrimis, fratribus Eius, debemus agnoscere: 380 « Gustasti sanguinem Dominicum, et neque fratrem ita …
  18. 1398 Communionis fructus Eucharistia et christianorum unitas . Coram huius mysterii magnitudine sanctus Augustinus exclamat: « O sacramentum pietatis! O signum unitatis! O vinculum caritatis! ». 382 Quo magis dolorosae percipiuntur Ecclesiae divisiones quae communem …
  19. 1399 Communionis fructus Ecclesiae Orientales quae in plena communione cum Ecclesia catholica non sunt, Eucharistia magno cum amore celebrant. « Illae Ecclesiae, quamvis seiunctae, vera sacramenta [...] [habent], praecipua vero, vi successionis apostolicae, sacerdotium et …
  20. 1400 Communionis fructus Communitates ecclesiales e Reformatione ortae, ab Ecclesia catholica seiunctae, « praesertim propter sacramentum Ordinis defectum, genuinam atque integram substantiam mysterii eucharistici non » servant. 385 Hac de causa, pro Ecclesia catholica, intercommunio …