Communionis fructus
Numerus 1394 Catechismi
Sicut nutrimentum materiale ad vires amissas inservit restaurandas, Eucharistia caritatem roborat quae, in vita quotidiana, ad se debilitandam tendit; atque haec vivificata caritas peccata delet venialia. 376 Christus, Se nobis donans, nostrum iterum vivificat amorem nosque capaces reddit, nostros inordinatos affectus ad creaturas rumpendi nosque in Eum radicandi:
« Quoniam ergo Christus pro nobis caritate mortuus est, cum tempore sacrificii commemorationem Mortis Eius facimus, caritatem nobis tribui per Adventum Sancti Spiritus postulamus; hoc suppliciter exorantes, ut per ipsam caritatem qua pro nobis Christus crucifigi dignatus est, nos quoque gratia Sancti Spiritus accepta, mundum crucifixum habere et mundo crucifigi possimus; [...] munere caritatis accepto, moriamur peccato et vivamus Deo ». 377