Ad argumentum ire
-
1201
Traditiones liturgicae et catholicitas Ecclesiae
Inscrutabiles mysterii Christi tales sunt divitiae ut nulla traditio liturgica possit eius expressionem exhaurire. Historia ortus et progressionis horum rituum mirabilem testatur complementaritatem. Cum Ecclesiae has traditiones liturgicas in fidei et sacramentorum …
→
-
1202
Traditiones liturgicae et catholicitas Ecclesiae
Diversae traditiones liturgicae propter ipsam Ecclesiae missionem sunt ortae. Ecclesiae eiusdem geographici et culturalis spatii pervenerunt ad mysterium Christi per expressiones peculiares, culturaliter proprias, celebrandum: in traditione « depositi fidei », 137 …
→
-
1203
Traditiones liturgicae et catholicitas Ecclesiae
Traditiones liturgicae seu ritus nunc usitati in Ecclesia sunt ritus latinus (praecipue ritus Romanus, sed etiam ritus quarumdam localium Ecclesiarum, sicut ritus Ambrosianus, vel quorumdam ordinum religiosorum) et ritus Byzantinus, Alexandrinus seu …
→
-
1204
Liturgia et culturae
Liturgiae celebratio debet igitur diversorum populorum correspondere indoli atque culturae. 140 Ut mysterium Christi « ad oboedientiam fidei in cunctis gentibus » patefiat ( Rom 16,26), in omnibus culturis annuntiari, celebrari et …
→
-
1205
Liturgia et culturae
« Consideretur oportet in liturgia, et praesertim in sacramentorum liturgia, partem immutabilem inesse, utpote divinitus instituta, cuius Ecclesia est custos, et partes quae mutari possunt , quas ipsa potest et interdum debet …
→
-
1206
Liturgia et culturae
« Varietas liturgica fons auctus esse potest, sed etiam contentiones suscitare, inscitias invicem et etiam schismata. Patet hac in re varietatem non debere unitati nocere, nec exprimi posse nisi per fidelitatem erga …
→
-
1207
Compendium
Oportet ut liturgiae celebratio ad se in cultura populi tendat exprimendam ubi Ecclesia invenitur, quin se illi submittat. Ex alia vero parte, liturgia ipsa est culturarum generatrix et efformatrix .
→
-
1208
Compendium
Diversae liturgicae traditiones, seu ritus, legitime agnitae, quatenus idem Christi mysterium significant et communicant, Ecclesiae manifestant catholicitatem .
→
-
1209
Compendium
Criterium, quod unitatem in traditionum liturgicarum tuetur pluriformitate, est Traditioni apostolicae fidelitas, id est: communio in fide et sacramentis ab Apostolis receptis, quae quidem communio a successione apostolica significatur et in tuto …
→
-
1210
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA
Sacramenta novae Legis a Christo sunt instituta et numero sunt septem, scilicet, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium. Septem sacramenta omnes gressus omniaque magni ponderis momenta in christiani vita …
→
-
1211
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA
Secundum hanc analogiam, imprimis tria exponentur sacramenta initiationis christianae ( caput primum ), deinde sacramenta sanationis ( caput secundum ), tandem sacramenta quae in servitium sunt communionis et missionis fidelium ( caput …
→
-
1212
CAPUT PRIMUM INITIATIONIS CHRISTIANAE SACRAMENTA
Per initiationis christianae sacramenta, Baptismum, Confirmationem et Eucharistiam, omnis vitae christianae ponuntur fundamenta . « Divinae consortium naturae, quo homines per Christi gratiam donantur, similitudinem quandam prae se fert ortus vitae naturalis, …
→
-
1213
ARTICULUS 1 SACRAMENTUM BAPTISMI
Sanctum Baptisma totius est fundamentum vitae christianae, vitae spiritualis ianua atque ostium ad reliqua sacramenta aperiens accessum. Per Baptisma a peccato liberamur et tamquam filii Dei regeneramur, Christi efficimur membra et Ecclesiae …
→
-
1214
I. Quomodo hoc sacramentum appellatur?
Appellatur Baptismus secundum ritum centralem quo efficitur: baptizare (graece baptizeis ) significat « mergere », « immergere »; « immersio » in aquam significat sepulturam catechumeni in mortem Christi, unde, per Resurrectionem …
→
-
1215
I. Quomodo hoc sacramentum appellatur?
Hoc sacramentum etiam « lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti » ( Tit 3,5) appellatur, quia illam significat et efficit ex aqua et Spiritu nativitatem, sine qua nemo « potest introire in …
→
-
1216
I. Quomodo hoc sacramentum appellatur?
« Vocatur autem hoc lavacrum illuminatio , quod mente illuminentur qui haec [catechetice] discunt ». 150 Baptizatus, cum in Baptismo receperit Verbum quod est « lux vera quae illuminat omnem hominem » …
→
-
1217
Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere
In Vigiliae Paschalis liturgia, cum aquae baptismalis benedictio fit, Ecclesia sollemniter magnos commemorat historiae salutis eventus qui iam Baptismi praefigurabant mysterium: « Deus, [...] invisibili potentia per sacramentorum signa mirabilem operaris effectum, …
→
-
1218
Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere
A mundi origine, aqua, haec humilis et miranda creatura, vitae et fecunditatis est fons. Eam sacra Scriptura perspicit sub Spiritu Dei qui veluti ei « incubat »: 155 « Deus, cuius Spiritus …
→
-
1219
Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere
Ecclesia in Arca Noe praefigurationem vidit salutis per Baptismum. Revera, per illam « pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam » ( 1 Pe 3,20): « Regenerationis speciem in …
→
-
1220
Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere
Si aqua fontis symbolum est vitae, aqua maris symbolum est mortis. Hac de causa, crucis mysterii figura esse poterat. Propter hunc symbolismum, Baptismus communionem cum morte Christi significat.
→