Traditiones liturgicae et catholicitas Ecclesiae

Numerus 1203 Catechismi

Traditiones liturgicae seu ritus nunc usitati in Ecclesia sunt ritus latinus (praecipue ritus Romanus, sed etiam ritus quarumdam localium Ecclesiarum, sicut ritus Ambrosianus, vel quorumdam ordinum religiosorum) et ritus Byzantinus, Alexandrinus seu Copticus, Syriacus, Armenius, Maronita et Chaldaeus. « Traditioni [...] fideliter obsequens, sacrosanctum Concilium declarat sanctam Matrem Ecclesiam omnes ritus legitime agnitos aequo iure atque honore habere, eosque in posterum servari et omnimodo foveri velle ». 139

Fons publicus ↗